PL 100, col. 266

Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne

al.,
prohibetur; al., praedicavimus].
De hoc autem, quod chartula prosecuta vestra
retulit, quod plurima hinc dici possint, sed noluisse
te excedere modum chartulae, et maxime quia cum
sapienti paucis utendum sit verbis, ita et nos versa
vice paucis pauca rescripsimus. Quod autem usurpastis
verba reginae Sabae ad Salomonem de beatitudine
servorum qui nobis assistunt, et audiunt verba sapientiae
nostrae, si hoc verum fore scitis, venite, assistite,
audite, et pariter in Domino in pratis vernantibus
varietate florum Scripturarum jucundantes
delectemur.
EPISTOLA LXXXII. AD DOMNUM REGEM. [(Anno 798.)] Respondet ad epistolam praecedentem, et lunaris saltus supputationes mittit.

Optabilis [ Al., et cod. Vat., optata mihi] et diu
desiderata vestrae bonitatis litterarum facies subito
effulsit, permultoque tempore avidos videndi oculos
sanctissimi vestri nominis apices refecerunt. Et, licet
aliquid reprehensibile sequenti serie de meis
cantitassent litterulis, tamen omnia melliflua dulcedine
hausi, dum hoc desiderabile et multum mihi
amabile in primo capite nomen apparuit. Gratissimum
mihi etiam fore fateor [ Al., fatebor], ut vel sic
beatitudinis vestrae syllabas mererer osculari: ut
quod perpetua et inviolata non potuit promereri
dilectio, saltem reprehensionis materia subito extorqueret:
sciens meliora esse vulnera diligentis,
quam fraudulenta oscula odientis. Nec mirum si

tarditas aselli sustineat in dorso flagellum. Ego tardus,
ego mei ipsius [ Cod. Vat., egomet ipsius] immemor,
vestrorum forsitan digne puerorum sustinui
flagellum. Entellus senior effeto corpore dudum caestus
deposuit suos: aetate florentibus cedit illos indui.
Ideo aliquis illorum seniorem ingenti pugno
percussit, ita ut caligo obversaretur oculos senioris;
et vix resumptis viribus frigidus circa praecordia
recaluit sanguis. Et ut ad rem veniam, ac ignorantiae
fomentis caput percussi medicari incipiam:
ego imperitus, ego ignarus, nesciens Aegyptiacam
scholam in palatio Davidicae versari gloriae: ego
abiens Latinos ibi dimisi. Nescio quis subintroduxit
Aegyptios. Nec tam indoctus fui Memphiticae supputationis,

quam benevolus Romanae consuetudinis.
Annum cum nato Christo, et crescente luce initiare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.