PL 101, col. 1030

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

insuperabilem et orthodoxam, quae in me
omne quod tibi placet, per dilectionem et humilitatem
operetur, quae nec queat vinci inter verba altercationis
in tempore persecutionis, vel in die necessitatis.
Scrutans corda et renes Deus, coram te est
sanitas et infirmitas mea: illam precor serva, istam
sana. Coram te est scientia et ignorantia mea. Ubi
mihi aperuisti, suscipe intrantem: ubi clausisti,
aperi pulsanti; ut audiens intelligam te, et intelligens
diligam te, et diligens laudem te, atque in toto corde
meo desiderem visionem pulchritudinis tuae semper.
Audio quid nobis intimare vult Scriptura tua, quam
sanctificasti et misisti in mundum. Audio et credo ei;
dicit enim: Spiritus est Deus, et eos qui colunt eum,
oportet in spiritu et veritate credere et adorare (Joan.

IV, 24). Sed spiritus incomprehensibilis et incorporeus,
incommutabilis et incircumscriptus, ubique
totus, nusquam divisus, secundum ipsius veridicum
Scripturae testimonium. Hoc enim modo discerneris
Creator a creatura, in qua sunt, qui et spiritus
dicuntur. 386
IV.
Si ita est, imo quia ita est, « quomodo
invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum?
quoniam utique in me ipsum invocabo eum, cum
vocabo eum. Et quis locus est in me, quo veniat in me
Deus meus, quo veniat Deus, qui fecit coelum et terram?
Itane, Domine Deus meus, est quidquam in me,
quod capiat te? An vero coelum et terra quae fecisti,
et in quibus me fecisti, capiunt te? An quia sine te
non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te?

Cur itaque ego peto, ut venias in me, qui non essem,
nisi esses in me? Non enim ego jam sum in inferis,
et tamen tu ibi quoque es. Nam etsi descendero ad
infernum, ades. Non ergo essem, Deus meus, non
omnino essem, nisi esses in me. An potius non essem,
nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in
quo omnia? Etiam sic, Domine, etiam sic. Quo ergo
te invoco cum in te sim? aut unde venies tu in me?
quo enim recedam? quo ibo? extra coelum et terram
fortasse, ut inde veniat in me Deus meus, qui dixit: Coelum et terram ego impleo
[(Jer. XXIII, 24)]
? Capiunt
ergone te coelum et terra, quoniam tu imples
ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt?
Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat
ex te? Annon opus habes, ut a quoquam continearis,

qui contines omnia: Quoniam quae imples,
continendo imples? Non enim vasa, quae te
plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur,
tu non effunderis; et cum effunderis super nos, non
tu jaces, sed erigis nos: nec tu dispergeris, sed colligis
nos. Sed quae [ Aug., qui] imples omnia, te toto
imples omnia. An quia non possunt te totum capere
omnia, partem tui capiunt? Et eamdem partem
simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores
majora, et minores minora capiunt? Ergone est
aliqua pars tui major, aliqua minor? An ubique
totus es, et res nulla te totum capit?
V.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.