PL 101, col. 1032

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

omnia, invisibilis videns omnia, immortalis, illocalis,
interminus, incircumscriptus, nusquam finitus, ineffabilis,
inaestimabilis, indicibilis, inscrutabilis, immotus,
tangens omnia, investigabilis, metuendus
atque terribilis, honorandus atque verendus, « nunquam
novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in
vetustatem perducens superbos, et nesciunt. Semper
agens, semper quietus, colligens et non egens, omnia
portans sine onere, omnia implens sine inclusione,
omnia creans et protegens, nutriens et perficiens,
quaerens, cum nihil desit tibi; amas nec aestuas, zelas
et securus es, poenitet te et non doles. Irasceris
et tranquillus es, opera mutas, sed consilium nunquam,
recipis quod invenis, et nunquam amisisti;
nunquam inops et gaudes lucris, nunquam avarus et

usuras exigis: supererogatur tibi, ut debeas; et quis
habet quidquam non tuum?
VII.
Reddis debita nulli debens, donas debita nihil
perdens: » qui solus vivificas omnia, qui creasti omnia,
qui ubique es et ubique totus, qui sentiri potes
et videri non potes, qui nusquam dees, et tamen ab
iniquorum cogitationibus longe es; qui nec ibi dees
ubi longe es: quia ubi non es per gratiam, ades per
vindictam. Qui omnia tangis, nec tamen aequaliter
omnia tangis; quaedam enim tangis ut sint, nec tamen
ut vivant et sentiant; quaedam tangis ut sint,
vivant et sentiant, nec 387 tamen ut discernant;
quaedam tangis ut sint, vivant, sentiant atque discernant.
Et cum tibimetipsi nunquam dissimilis sis,
dissimiliter tamen tangis dissimilia. Qui ubique praesens

es, et inveniri vix potes: quem stantem sequimur
et apprehendere non valemus: qui tenes omnia,
imples omnia, circumplecteris omnia, superexcedis
omnia, sustines omnia; nec ex alia parte sustines,
atque alia superexcedis; neque ex alia parte imples,
atque alia circumplecteris; sed circumplectendo imples,
et implendo circumplecteris, sustinendo superexcedis,
et superexcedendo sustines. Qui corda fidelium
doces sine strepitu verborum, qui attingis a fine
usque ad finem fortiter, et disponis omnia suaviter [(Sap. VIII, 1)]
.
Qui locis non distenderis, nec temporibus
variaris, neque habes accessus et recessus. Qui
habitas lucem inaccessibilem [(I Tim. VI, 16)]
, quam
nullus vidit hominum, sed nec videre potest. In te
manens quietus, ubique circuis totum. Nec enim

scindi vel dividi poteris, quia vere unus es. Nec in
partes efficeris, sed totus totum tenes, totum imples,
totum illustras et possides. Hoc mysterium mens
humana concipere non potest, nec oratoria lingua
enarrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum volumina
queunt explicare. Si totum mundum libri
repleant, tua scientia inenarrabilis non potest enarrari.
Quoniam vere indicibilis es, nullo modo scribi
poteris, neque concludi, qui es fons lucis divinae, et
sol claritatis aeternae.
VIII.
Magnus enim es sine quantitate, et ideo immensus:
bonus sine qualitate, ideo vere et summe
bonus, et nemo bonus nisi tu solus, cujus voluntas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.