PL 101, col. 1034

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

Si opera tua ita sunt magna et inscrutabilia, pulchra
atque stupenda, dicant, qui volunt, quomodo
capi poteris tu pulcherrimus Creator eorum. Constat
enim opificem omnium longe aliter se habere,
quam ea quae a se fieri voluit: ex pulchritudine
tamen circumscriptae naturae, et mundialium rerum
mirabili specie, pulchritudo tua, quae tu ipse es,
quia simplex es, ex excellentia gloriae tuae, quae circumscribi
non potest, intelligi aliquatenus valet.
Quanquam magnitudinem divinitatis tuae infinitam
et incomprehensibilem nullus possit sensus attingere,
neque etiam illorum quoque supernorum civium;
miro tamen modo essentia tua scitur, dum
esse creditur.
X.
Quotiescunque recolo vel audio duas breves

syllabas, et quatuor litteras quibus scribitur Deus
(hoc enim nomen tibi soli, omnipotens, jure debetur),
atque intueor tuae virtutis magnalia et mirabilis
cosmopoeiae decorem considero, simulque mecum
tacitus reputo miserationes tuas, quae a saeculo sunt,
(mirentur enim, qui volunt, potentiam tuam, sed
ego plus stupeo animadvertens misericordias tuas)
profecto his quatuor in litteris et duabus brevibus
syllabis, infinitum quid et incomprehensibile, immensum
et inenarrabile mentis intuitu, et sinceris
fidei oculis pro scire et posse, quod mihi tantillo
dignaris largiri, comtemplor. Nunquid enim duae
breves syllabae tu Deus noster es? aut duas breves
syllabas adoramus, vel ad duas breves syllabas pervenire
desideramus, quae pene ante desinunt sonare

quam coeperunt; nec in eis secundae locus est,
nisi prima ante transierit? Manet quippe magnum
aliquid, et vere summeque est, quod incomparabile
et omnium praecellentissimum, cunctisque 388
dissimillimum, quod dicitur Deus; quamvis non
maneat sonus cum dicitur Deus. Verum quia caro
nescit spiritum, et invisibilia a visibilibus non videntur
[( per fidem enim ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 7]
)] ; humanae tu, Deus noster, nimis
bonus et pius, consulens infirmitati, dignaris te
nobis insinuare, non tua proprietate, sed alia quadam
similitudine. Unde et nostrorum qualitatem
membrorum habere describeris, volens passionum
indigna de te ipso ad hoc proferri, ut quia sicut es,

te nequimus scire in praesenti miseria, per nostra
ad tua nos trahas; et nos, dum condescendis nobis,
facilius consurgamus tibi. Multis siquidem modis ad
significandum te hominibus, de rebus inferioribus
ad te species ducis, quem revera juxta propriam naturam,
invisibilem constat esse, et incorporeum, incomprehensibilem
atque incircumscriptum; ac per
hoc nunquam alicui apparuisse secundum propriam
essentiam, sed modis quibus voluisti per assumptam
creaturarum speciem ad efficientias causarum.
XI.
Falluntur itaque Anthropomorphositarum haereseos
sectatores, qui dum legunt hominem ad imaginem
et similitudinem Dei factum, asserunt stulta
temeritate, te speciem humanam habere; cum illo
in loco credaris mentem, non carnem, ad imaginem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.