PL 101, col. 1038

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

creatum, nec genitum, neque ingenitum, sed ex Patre
Filioque inenarrabiliter procedentem, et in Patre,
simulque Filio substantialiter permanentem:
atque ita per omnia Deo Patri et Filio aequalem,
coaeternum, et consubstantialem, ut neque voluntate,
nec potestate, neque aeternitate, neque substantia
differri possis ab eis, vel praecedi, a quibus
procedis. Igitur aeternum Patrem sine nativitate,
aeternum Filium cum nativitate, aeternum Spiritum
sanctum cum processione, sine nativitate. Totum
Patrem in Filio et Spiritu sancto, totum Filium in
Patre et Spiritu sancto, totum Spiritum sanctum, in
Patre et Filio manentem. Patrem, Filium, et Spiritum
sanctum, unum Deum, omnipotentem, una potestate
unoque regno, una majestate, unaque aeternitate

ex tunc, et nunc, et semper ubique regnantem,
corde credo et ore confiteor.
XVI.
Ad hanc fidei regulam dirigens intentionem
meam, quantum me posse fecisti, Deus meus, quaesivi
te et desideravi intellectu videre quod credidi.
Hujus rei gratia ingressus sum multarum apothecam
deliciarum, quibus pascitur mater Ecclesia: ubi consideravi
plurima, et coepi explorare singula. Et cum
huc illucque anxius avidusque discurrerem, tu bonus
adjuvare cupiens desiderium quod dedisti, misisti
manum pietatis tuae, et solvisti nodum ambiguitatis
meae; et ideo delectat me jam valde de te cogitare,
de te loqui, laudesque tuas pro modulo exiguitatis
meae desideranti corde depromere; ut in praesenti
quidem miseria solo corpore, tecum autem mente,

et omni aviditate tenear. Mi Domine, Deus trine et
une, scientiae lumen accende in me, per quod te intelligere
merear trinum et unum Deum, sicut es trinus
et unus Deus: et ignorantiae tenebras magis magisque,
sicut coepisti removere a me; ut spiritualia
spiritualiter videam, quantum possibile est humanae
fragilitati. Da mihi in via hac, qua te duce gradior,
intellectum, atque inspira mihi et semper doce per
gratiam tuam, qualiter in te irreprehensibiliter sit
credendum, ut te unum Deum essentialiter sapiam,
et incomprehensibiliter trinum personaliter capiam,
Patrem ingenitum, de Patre unigenitum, de utroque
procedentem et in utroque permanentem Spiritum
sanctum. Nullum tribus anticipationis vel posteritatis
intervenire momentum, nec habere indispertitum

imperium. Non in creandis consilium, regendis
perficiendisque creaturis auxilium, opusque divinum. 390
Quidquid illic naturale est indisruptum; quidquid
personale est inconfusum. O mysterium ineffabile
et prae caeteris intellectu difficile!
XVII.
Reliqua vero sacramenta, quae tenentur in
Ecclesia tua, Domine, stupenda sunt et veneranda;
sed istud tui sacramentum praecellit universa. Hoc
nempe tui individuae Trinitatis mysterium, et illud
coelestis mensae sacramentum, quae fideles et pias
animas pascit carne, et potat sanguine, ne esuriant
neque sitiant in aeternum; fac me, Deus meus, pura
et simplici conscientia praecipue inter caetera sentire

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.