PL 101, col. 1041

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

illuminationem, ac si multa, quae clausa mysteriis
latent, non per speculum, sed facie ad faciem intuerer.
Docuit igitur, te solum vivum, et verum Deum,
non esse corporeum, vel passibilem, aut palpabilem:
nullam tui partem corporeis oculis posse sentiri:
nihil de substantia tua atque natura ullo modo esse
violabile, aut composititium, aut fictum. Nihil in te
majus aut inferius habentem; sed per omnem modum
ex omni parte sine deformitate perfectum, sine
quantitate magnum, sine qualitate bonum, sine
tempore sempiternum, sine morte vitam, sine infirmitate
fortem, sine mendacio veritatem, sine loco
ubique totum, sine situ ubique praesentem, sine extensione
omnia implentem, sine contractione ubique
occurrentem, sine motu omnia transcendentem,

sine statu intra omnia manentem, sine indigentia
omnia creantem, sine labore omnia regentem, sine
tui initio omnibus initium dantem, sine tui mutatione
omnia mutabilia facientem, atque semper et
ubique sine fine regnantem.
XXI.
Domine Deus une, Deus Trinitas, quae incomprehensibiliter
rebus omnibus antecellis, adeo
es ineffabilis, infinita, et incomprehensibilis, ut parvissimum
sit valde omne, quod de te dici potest.
Multa enim dicimus, sed plene id, quod es, dicere
non possumus, et quia universorum consummatio
sermonum ipse es. Cum ergo pervenerimus ad te,
cessabunt procul dubio multa ista quae dicimus, et
manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus
unum, laudantes te unum, et in te facti etiam

nos unum; videntes te jugiter sine fine incorruptibilem,
summe inseparabilem, vereque immutabilem
Trinitatem; et in te omnia scientes, et omne gaudium
in te perpetualiter mansurum habentes ab
omni sanati languore et in illam immortalitatis gloriam
transformati, cum venerit visio haec, quae
danda facie ad faciem promittitur, quando palam
nobis de cunctis annuntiabitur mysteriis, et fidei
species, atque spei res succedent, tunc clarius certiusque
scientes intuebimur nihil creatum aut serviens
in te, Trinitas una. Nihil inaequale, nihil gratia
aequale, nihil anterius, posteriusve, aut minus;
nihil extraneum aut officiale alteri, nihil pervasione
aut subreptione insertum, nihil moribus vel voluntate
diversum, nihil officio singulare, nec alteri

communicabile, nihil confusum: sed totum perfectum,
quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium,
quoniam summum bonum, et summam
sapientiam, et summam benignitatem te (sancte
Pater) omnium principium, et veritatem tuam, per
quam te intelligimus, nulla ex parte tibi dissimilem,
quae forma est omnium et quae sola implet,
quod appetunt omnia, simulque ipsum utriusque donum,
quo beata sunt, quaecunque beata sunt in te,
et cum te colimus et adoramus; unam scilicet et incommutabilem
Trinitatem.
XXII.
Cum enim tertio repetitur, quod unum est,
non numerus coacervatur, sed unum illud esse asseritur.
Gignens, genitus, et procedens, tres quidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.