PL 101, col. 1045
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
alternatione diei noctisque nequaquam variatur.
Deus lux vera, quae sine accessu ea, quae eligis, illustras,
et sine recessu ea, quae respuis, deseris, et
ideo in te nullus defectus mutabilitatis venit. Deus
qui in temetipso manendo immutabilis, sic in se
transeuntia condidisti, ut apud te nequaquam transire
possint: et ideo in conspectu tuo tempus non defluit,
quod apud nos foris decurrit. Deus in cujus aeternitate
fixa manent ea quae non fixa exterius 393 saeculorum
volumine emanant: et ideo aeternitas tua
dies est una, quae nec fine clauditur, nec initio aperitur.
Deus, qui sine mutabilitate simul cuncta respicis,
sine distentione comprehendis; et bona, quae juvas,
et mala, quae judicas, et quae juvans remuneras, et
quae judicans damnas; in his, quae diverso disponis
ordine, diversus non es. Deus, qui opera tua extra
circumdas, et intra reples, supra tegis, et infra fers:
et licet sis superior per potentiam, inferior per sustentationem,
exterior per magnitudinem, interior
per subtilitatem; tamen superior et inferior es sine
loco, amplus sine latitudine, subtilis sine extenuatione:
et ideo per molem corporis nusquam es, sed
per incircumscriptam substantiam et immensitatem
incommutabilis naturae nusquam dees. Sed quia
longe distas, Creator, a creatura, cogitare quis valet,
qualiter sis in loco, qui non caperis loco? Omnino
enim in loco esse non potes, quoniam ubique es, sed
non in loco. Ipse tibi locus illocalis crederis esse,
Spiritus circumscriptus [ F., incircumscriptus].
Unde difficile invenitur ubi sis, sed multo difficilius
ubi non sis. Quis sine te subsistere vel
esse potest? Et tamen tecum non omnes possunt
esse. Omnia enim a te sunt, et per te subsistunt.
XXVIII.
Deus vera et infinita beatitudo, a quo, et
per quem, et in quo beata sunt omnia, quaecunque
vere beata sunt. Deus vera et summa vita, a quo, et
per quem, et in quo vivunt omnia, quaecunque vere
summeque vivunt omnia. Deus bonum et pulchrum,
a quo, per quem, et in quo bona et pulchra sunt
omnia, quaecunque vere bona et pulchra sunt. Deus
supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil.
Deus sub quo totum, cum quo totum, in quo totum.
Deus a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.
Deus cujus fides nos excitat, spes erigit, charitas
jungit. Deus qui petere jubes, et invenire facis, et
pulsantibus aperis. Deus a quo averti cadere est, in
quem converti resurgere est, in quo manere consistere
est. Deus quem nescire mori est, nosse vivere
est, spernere perire est, cui servire regnare est.
Deus cujus pietatis ope et bene servit subjectus,
et bene dominatur praelatus, et ideo sine te neuter
eorum recto incedit ordine. Deus invisibilis et immense,
ineffabilis et aeterne, incomprehensibilis et
incorporee, immortalis et perpetue, incommutabilis
et incircumscripte, mirabilis et benedicte, cui esse
et vivere, sapere et intelligere, scire et posse, pulchrescere
et clarere unum et idem est, qui simplex
es, et dividi non potes
XXIX.
Tu es Deus meus vivus et verus, Dominus