PL 101, col. 1047

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

proprietate. Idcirco necessarium duxi hunc mihi
solum decernere [ F., decerpere] sermunculum, ubi
de omnipotentia majestatis tuae, sicut corde credo
ad justitiam, ita ore confiteor ad salutem, te Deum
Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum
sanctum paracletum, sanctam et individuam
Trinitatem, unum Deum, in magnitudine infinitum,
in virtute omnipotentem, in bonitate summum, in
sapientia inaestimabilem, in consiliis terribilem, in
judiciis justum, in cogitationibus secretissimum, in
verbis veracem, in operibus sanctum, in misericordiis
copiosum, erga delinquentes patientissimum,
erga poenitentes pium. Semper idem ipsum aeternum

I.
Superiori quidem sermunculo Confessionis fidei
meae, omnipotens Trinitas, Deus unus, cordis mei
inspector et scrutator, confessus sum omnipotentiam
majestatis tuae, et majestatem omnipotentiae tuae:
nunc autem qualiter humano generi in fine saeculorum
subvenire dignatus es, puro corde et catholico
ore confiteor. Tu enim, omnipotens Pater solus,
nusquam legeris missus. De Unigenito autem tuo ita
scribit Apostolus: Cum venit plenitudo temporum,
misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum
sub lege [Gal. IV, 4). Cum autem ait: misit Deus
Filium suum factum ex muliere, satis ostendit quod
in hunc mundum missus advenit, cum de Maria
semper virgine natus, verus et perfectus homo in
terris apparuit. Quid igitur est quod de illo Evangelista

ait: In mundo erat, et mundus per ipsum factus
est [(Joan. I, 10)]
? Illuc ergo missus est per humanitatem,
ubi semper fuit per divinitatem. Quam scilicet
missionem opus esse sanctae Trinitatis corde credo
ad justitiam, et ore confiteor ad salutem. Caeterum
quia voluit Filius hominis fieri, neutram tamen credimus
in alteram substantiam commutari, Trinitatis
mysterio quartam non addi personam, uniri, non
confundi Verbi divini hominisque substantiam, ut in
Deum, quod ex nobis susceptum fuerat, perveniret,
et illud, quod nunquam non fuerat, idem semper,
quod fuerat, permaneret. Ipse enim, qui factus non
est, domum sibi mirabili modo, non explicabili fecit;
tempore, non consilio novam, in illo deinceps
permanentem, nec ullo tempore finiendam. Iste mediator

Dei et hominum, homo Christus Jesus, sed
homo sine peccato solus manifestavit nomen tuum
hominibus: his potissimum, quos tu ei dedisti de
mundo, et annuntiavit eis omnia, et tanto verius
quanto caeteris efficacius novit. Hi enim sunt qui constituti
sunt principes super omnem terram, quorum
tuba praedicationis ad totius mundi aures pervenit.
Isti namque sicut ab initio viderunt, et ministri fuerunt
sermonis, tradiderunt nobis per successiones
Patrum, multi regni tui mysteria, nunquam ante

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.