PL 101, col. 1102

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

beatitudinem, sine aliis duobus integrum constat.
Inter. Adhuc de eadem re a te audire desidero. Resp.
Et ego tibi prout scio, adhuc dicam. Sicut enim
Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus est,
non tamen tres dii sunt, sed unus Deus tres habens
personas; ita anima intellectus, anima voluntas, anima
memoria, non tamen tres animae in uno corpore,
sed una anima tres habens dignitates, atque in his
tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua natura
noster interior homo; ex quibus quasi excellentioribus
animae dignitatibus jubemur diligere conditorem,
ut quantum intelligatur, diligatur, et quantum
diligatur semper in memoria habeatur; nec solus
sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas;
nec etiam haec duo sufficiunt, nisi memoria

addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis
maneat Deus; et sicut nullum potest esse momentum,
quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate
et misericordia, ita nullum debeat esse momentum,
quo praesentem eum non habeat memoria.
Inter. Haec de imagine hac vice mihi sufficiunt;
sed qualiter ad similitudinem Dei creati sumus innotesce. Resp.
In quantum ipso conditore largiente
valeo, faciam. Sicut enim Deus creator, qui nos ad
similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus,
justus et patiens, mitis et mundus, atque misericors,
et caetera virtutum sanctarum insignia, quae de eo leguntur;
ita homo creatus est, ut charitatem haberet,
ut bonus esset et justus, ut patiens atque mitis, mundus
et misericors foret; quas virtutes quanto plus in

nobis habemus, tanto propius sumus Deo, et majorem
nostri conditoris gerimus similitudinem.
Inter. Si autem, quod absit, nostrum aliquis per
devia vitiorum, et divortia criminum ab hac nobilissima
sui conditoris similitudine degener oberrat,
quid ei futurum esse asseris? Resp. Absit, ut hoc
fiat! Nam si forsitan evenerit, quid aliud, nisi ut impleatur
in nobis, quod scriptum est: Homo, cum in
honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis
insipientibus, et similis factus est illis [(Psal. XLVIII,
13)]
. Quae [ Leg., quis] major honor potuit homini esse,
quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur, et
eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus et
conditor, de quo legitur: Dominus regnavit, decore

indutus est [(Psal. XCII, 1)]
, id est, omnium virtutum
splendore, et totius bonitatis decore ornatus. Et e
contra quod majus ei potest esse dedecus, aut infelicior
miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui
conditoris amissa, ad informem et irrationabilium
brutorum jumentorum delabatur similitudinem. Quapropter,
o dilectissime frater! attende diligentius
primae conditionis nostrae excellentiam, et venerandam
sanctae Trinitatis agnosce imaginem, honoremque
similitudinis divinae, ad quam creatus es, nobilitatem
morum, exercitium virtutum, dignitatem
morum meritorumque habere contende, ut quando
appareat, qualis sit, tunc similis ei appareas, qui te
mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.