PL 101, col. 1107

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

carne tegitur, sed non cum carne moritur; tertius
vero, qui carne tegitur, et cum carne moritur.
Inter. Nunc rogo, ut mihi aperias, qui ex his non
tegitur carne; et carne tegitur, sed non cum carne
moritur; qui vero carne tegitur, et cum carne moritur?
seu etiam unusquisque eorum ad quam pertineat
creaturam? Resp. Spiritus namque, qui carne
non tegitur, angelorum est; spiritus autem, qui
carne tegitur, sed non cum carne moritur, hominum
est; spiritus vero, qui carne tegitur, et cum
carne moritur, jumentorum, omniumque brutorum
animalium est.
Inter. Habentur plures spiritus, an non? Resp.
Utique habentur. Inter. Quomodo? Resp. Dicitur

etiam et pars animae, id est, rationabilis mens, quae
oculus est animae, spiritus, quae capax est donorum
spirituum [ Forte, spiritualium], et divinae inhabitationis
gratiam obtinet participando, sicut Apostolus
ait: Renovamini spiritu mentis vestrae [(Ephes. IV, 23)]
.
Et iterum: Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus [(Gal. V, 25)]
.
Et item: Vos autem in carne non estis,
sed in spiritu [(Rom. VIII, 9)]
.
Inter. Est tibi aliquid amplius ad requirendum? Resp.
Etiam. Inter. Quid? Resp. Dicitur quoque
generaliter tota anima spiritus, sicut de Domino in
Evangelio scriptum est: Inclinato capite tradidit
spiritum [(Joan. XIX, 30)]
. Et Psal. de hominibus: Exivit spiritus eorum
[(Psal. XIV, 4)]
. Et Ecclesiastes: Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendit sursum
[(Eccle. III, 21)] .
Dicuntur, sicut superius dixi,
animae omnium animalium spiritus, de quibus idem
Ecclesiastes ait: Quis novit, si spiritus jumentorum
descendat deorsum. Et in fine psalmorum, unde jam
dictum est: Omnis spiritus laudet Dominum [(Psal.
CL, 6)]
. In Hebraico etenim legitur: Omne quod spirat,
laudet Dominum. Et in Genesi: Omnis caro, quae
habeat spiritum vitae [(Gen. VII, 15)]
. Dicitur enim vocalis
flatus in homine spiritus, sicut ait Apostolus: Nam si orem lingua, spiritus quidem meus orat, mens
autem mea sine fructu est
[(I Cor. XIV, 14)]
.
Inter. Adhuc de ratione spirituum a te audire voluissem. Resp.
Et ego tibi, prout scio, adhuc dicam.
Dicitur quoque flatus ventorum spiritus, sicut scriptum

est: Spiritus procellarum [(Psal. X, 7; et Psal.
CXLVIII, 8)]
. Et alibi: 423 Spiritu vehementi conteres
naves Tharsis [(Psal. XLVII, 8)]
. Adduxit quoque Dominus
spiritum super terram, et diminutae sunt aquae [(Gen. VIII, 1)]
.
Dicuntur et adversariae potestates spiritus,
sicut scriptum est: Spiritus Domini malus irruebat
in Saul [(I Reg. XVIII, 10)]
. Et iterum: Cum
immundus spiritus exierit ab homine [(Matth. XII, 43)]
.
Dicitur etiam motus animi vel ad excitationem, vel
ad submissionem spiritus.
Inter. Quomodo ad excitationem? Resp. Ad excitationem
namque, sicut diximus [ Forte, dicimus],

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.