PL 101, col. 1110
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
sed a faciendo quod vult, non a patiendo, quod
non vult; quod si accideret, nequaquam esset omnipotens;
facit enim quidquid vult, et inde omnipotens.
Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia, quae ubique
sunt; solus enim totius mundi habet imperium.
Inter. Est licitum, plura nomina Dei inquirere, an
non? Resp. Licet utique. Inter. Quomodo? Resp.
Dicuntur etiam et alia quaedam in Deum substantialiter,
nomina, ut immortalis, incorruptibilis, incommutabilis,
aeternus; unde et merito cunctae praeponitur
creaturae; dicitur etiam invisibilis, impassibilis, simplex,
incorporeus, immensus et perfectus.
Inter. Quare dicitur immortalis? Resp. Dicitur
etiam immortalis, sicut de eo scriptum est: Qui solus
habet immortalitatem [(I Tim. VI, 16)]
; quia in ejus
natura nulla est commutatio; nam omnis mutabilitas
non inconvenienter mortalitas dicitur; secundum
quod et anima dicitur mori, non quia in corpus, vel
in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur,
sed in ipsa sua substantia, quidquid alio modo nunc
est, aut fuit, secundum id quod destitit esse quod
erat, mortalis utique deprehenditur; ac per hoc solus
Deus dicitur immortalis, quia solus est incommutabilis.
Inter. Quare dicitur incorruptibilis? Resp. Incorruptibilis
appellatur, quia corrumpi et dissolvi non
potest, nec dividi; quidquid enim capit divisionem,
et interitum capit; ille nec dividi potest, nec interimi,
unde incorruptibilis est.
Inter. Unde dicitur incommutabilis? Resp. Incommutabilis
inde est, quia semper manet, et mutari nescit;
nec proficit, quia perfectus est, nec deficit, quia
aeternus est.
Inter. Quomodo est aeternus? Resp. Quia sine tempore
est, non enim habet initium, neque finem; hinc
et sempiternus, eo quod sit semper aeternus.
Inter. Unde dicitur aeternus? Resp. A quibusdam
autem aeternus ab ethere creditur dictus, quoniam
coelum sedes ejus habetur; unde et illud: Coelum coeli
Domino [(Psal. CXIII, 16)]
, et rel.
Inter. Quare dicitur invisibilis? Resp. Quia nunquam
per substantiam suam apparuit oculis mortalium
Trinitas, nisi per speciem subjectae creaturae eamdemque
[ Isid., ejusdemque] corporeae; nam nemo
potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et
vivere, sicut et dictum est Moysi. Unde et Dominus in
Evangelio dicit: Deum nemo vidit unquam [(Joan. I,
18)]
. Res est enim invisibilis, ideoque non oculo, sed
corde quaerendus est.
Inter. Quomodo est impassibilis? Resp. Quia nullis
perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana
subcumbit; non enim attingunt eum ullae passiones,
ut libido, iracundia, cupiditas, timor [ Isid., dolor],
moeror, invidia, et caetera, quibus mens humana
turbatur. Sed cum dicitur Deus irasci, aut zelari, aut
dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio
nulla est, apud quem tranquillitas summa est.
Inter. Quare vocatur simplex? Resp. Simplex dicitur