PL 101, col. 1124

Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

in quot ordines secundum Hebreos dividuntur? Resp.
In tres. Inter. Quomodo? Resp. In
legis scilicet, prophetarum et agyographorum.
Inter. Primus ordo legis quomodo accipiendus
est? Resp. Primus ordo legis in quinque libris accipitur. Inter.
Qui sunt hi? Resp. Primus est Bresith,
quod est Genesis; secundus Elesmod, quod
est Exodus; tertius Vaiecra, quod est Leviticus;
quartus Vagedaber, quod est Numerus; quintus Heliadabarim,
quod est Deuteronomius. Hi sunt quinque
libri Moysi, quos Hebrei Thorat, Latini Legem
appellant, et haec proprie lex appellatur, quae per Moysen
data est.
Inter. Ordo secundus qualis est? Resp. Secundus
ordo est Prophetarum, in quo contineantur libri octo.
Inter.
Quomodo nominantur? Resp. Primus est Josue Bennon,
qui Latine Jesu Nave dicitur. Secundus Sopthim,
quod est Judicum. Tertius Samuhel,
qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est
Regum secundus. Quintus Esaias. Sextus Hieremias.
Septimus Ezechiel. Octavus Tharesra, qui
dicitur XII prophetarum; qui libri, quia sibi pro
brevitate adjuncti sunt, pro uno accipiuntur.
Inter. Qualis est ordo tertius? Resp. Tertius ordo
est agyographorum, id est, sancta scribentium dicta,
qui sunt libri novem. Inter. Quomodo vocantur? Resp.
Primus appellatur Job. Secundus Psalterium.
Tertius Masloth, quod est Proverbia Salomonis.
Quartus Caeleth, quod est Ecclesiastes. Quintus Syrasirim,
quod Canticum Canticorum. Sextus Danihel.
431
Septimus Dabreiamin, quod est Verba
dierum, hoc est Paralipomenon. Octavus Hesdra.
Nonus Hester, qui simul omnes quinque, octo, et
novem fiunt XXII, sicut superius dictum est.
Inter. Habentur plures libri Veteris Testamenti,
an non? Resp. Habentur utique. Inter. Qui sunt hi? Resp.
Quidam autem Ruth; et Cynoth, quod Latine
dicitur Lamentatio Hieremiae, agyographis adjiciunt,
et XXIIII volumina Veteris Testamenti faciunt, juxta
XXIIII seniores, qui ante conspectum Domini assistunt.
Inter. Inveniuntur amplius ex libris Veteris Testamenti? Resp.
Etiam. Inter. Quomodo? Resp. Habetur
etiam ordo quartus eorum librorum, qui in canone
Hebraico non sunt. Inter. Quomodo vocantur

illi? Resp. Primus est Liber Sapientiae. Secundus Ecclesiasticus.
Tertius Tobi. Quartus Judith. Quintus
et sextus Machabeorum, quos licet Judaei inter apogrifa
separent; Ecclesia tamen Christi inter divinos
libros honorat et praedicat.
Inter. Transactis nominibus et ordinibus, vel etiam
quid ex parte in eisdem libris continetur, nunc obsecro,
ut scriptores eorum, qui fuissent, nec non et
vocabula, quare unusquisque eorum ita vocetur,
mihi aperias. Resp. Vere, frater, magnam et difficilem
rem a me requiris, quam tamen; prout Domino
volente valeo, tibi exponam.
Inter. Dic ergo mihi, Veteris Testamenti librorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.