PL 101, col. 1169

Dubia alia (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

Primum sigillum, nativitas. Secundum, baptismum.
Tertium, crux. Quartum, sepulcrum. Quintum, resurrectio.
Sextum, ascensio. Septimum, judicium.
Haec sunt VII dona Spiritus sancti. Primum fuit sapientia,
ut Christus de Virgine nasceretur sine virili
semine. Secundum spiritus intellectus fuit, ut in
baptismo per illas tres undas dimitterentur peccata,
ut dicitur: Exspoliantes veterem hominem, induentes
novum [(Col. III, 9)]
. Tertium consilii fuit, ut
Caiphas ait: Melius est ut unus moriatur homo quam
tota gens pereat [(Joan. XI, 50)]
. Quartum spiritus
fortitudinis fuit, quia corpus in sepulcro fuit, et

Christus alligavit diabolum in inferno, et illas animas
quae ibi injuste detinebantur, reduxit ad regnum,
et Dominus momordit infernum. Quintum spiritus
scientiae fuit, quia cum resurrexisset a mortuis, nos
fecit credere et resurgere, quia omnes resurgemus,
ut dicitur: Exsurge, Domine, tu et arca sanctificationis
tuae [(Psal. CXXXI, 8)]
. Sextum spiritus pietatis
fuit, quia cum Christus ascendit ad coelum, et animae
justorum ascendunt ad eum, ut Paulus dicit: Optabam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.