PL 101, col. 1173

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

Iste de divinis Officiis liber primo sub Alcuini nomine,
inter alia ejusdem generis scripta vulgatus fuit
Coloniae anno 1568 cura Melchioris Historpii: quem
deinceps D. Quercetanus inde descriptum collectis a
se beati Alcuini Operibus inseruit, additis nonnullis
correctionibus et integris duodecim capitulis, ad vetusti
codicis ms. fidem. Fatetur vero cl. editor in
Praefatione sua, num. 17 circa finem, conjecturas
sibi quasdam haerere, hunc librum ab Alcuino nunquam
fuisse conscriptum; « Auctor enim illius, inquit,
quisquis sit, Galliae Braccatae incolam se profitetur [(cap. 38)]
exemplarque vetusto stylo exaratum,
cujus ope duodecim capitula integra restituimus,
quaestionem de Natalitiis sanctorum cap. 18 subjunctam
ascribit Elperico monacho, qui juxta Trithemium
floruit anno 1040. Et demum in eo, cap. 32
festivitatis omnium sanctorum institutio Kalendis
Novembribus memoratur, quo die tamen eam longe
post Alcuini obitum in Gallia et Germania celebrari

coepisse, scilicet anno 835 ex Sigeberto et aliis discitur. »
Sed haec ultima ratio infirma est, prout notavimus
ad epist. 91, ad Arnonem.
Convenit vero nunc inter eruditos librum hunc
de divinis officiis fetum non esse Alcuini, partim
quod multa ibi reperiantur Alcuino indigna, partim
quod scripta quaedam inserta habeantur auctorum
aevi posterioris. « Est ergo hic tractatus » , judice
D. Mabillonio Act. SS. O. S. B., saec. IV, parte I,
in Elog. beati Alcuini, num. 16, pag. 185, « farrago
ex diversis ipsius Alcuini aliorumque auctorum ipso
posteriorum scriptis collecta. Nam caput 40 est tractatus
Remigii Autisiodorensis monachi de Expositione
missae: et in cap. 18 refertur epistola Helperici
monachi, qui videtur esse Hilpericus sancti Galli monachus
saec. XI, quod et Quercetanus jam notavit.
Porro tractatus ille inepta quaedam et errata
continet Alcuino indigna; quale est illud quod in
cap. 1 legitur, Christum Dominum natum esse Sulpicio

et Camerino consulibus, quod falsum est. Item
baptizatum anno Tiberii 15, Valeriano et Asiatico
consulibus: cum dicere debuisset, Valerio Asiatico
et Messala consulibus, qui tamen consules non erant
anno Tiberii 15. Accedit quod scriptor iste Pascha
Graecam vocem esse dicat, contra expressam Alcuini
sententiam lib. VI in Joan., cap. 32, ubi ait: Pascha,
fratres, non sicut quidam existimant, Graecum
nomen est, sed Hebraeum, etc. » Merito igitur totum
opus inter supposititia rejicitur.
462
CAPUT PRIMUM. CUR NATIVITAS DOMINI CELEBRETUR.
Sacratissima hujus diei nativitas ideo dicitur,
quod in ea natus est Christus, anno videlicet juxta
Hebraicam veritatem, a conditione mundi ter millesimo,
nongentesimo quinquagesimo secundo; secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.