PL 101, col. 1177
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
Domini amara et dura, tribulabitur ibi fortis [(Soph.
I, 14)]
. Illi vero qui istum diem a constitutione mundi
arbitrantur post sex millia annorum fore venturum,
eo quod septimo die Dominus ab opere suo legitur
cessasse, mille scilicet annos per dies singulos computantes,
quia legitur: A conspectu ejus mille anni
sicut dies una; non satis attendunt quod Dominus
in Evangelio hunc diem nec filium hominis nosse
astipulatur. Unde nimis importunum, illud studiose
quaerere, quod nobis divina providentia noluit revelare.
Sane illam diem magnam et singularem amare
et sperare debemus, quam propheta David sitiens,
unam vocabat dicens: Quia melior est dies una in
atriis tuis super millia [(Psal. LXXXIII, 11)]
. Hae vero
octavae, quas hodie colimus, ideo reverenter celebrantur,
quia primis diebus concurrunt sicuti unus
dies Dominicus ad alterum, qui eodem ritu celebratur:
hodie enim adventum hominum ad Christum
celebramus, et in nativitate ejusdem, adventum illius
ad homines.
CAPUT IV. DE KALENDIS JANUARII.
Hae Kalendae secundum dementiam gentilium potius
dicendae sunt cavendae, quam calendae. Ea siquidem
tempestate (quando judices praeerant filiis Israel,
hoc est, ante Samsonem) fuit quidam princeps gentilium
in Italia, nomine Janus, a quo Januarius mensis
postea nuncupatus est. Hunc vero Janum imperiti
homines, qui Deum non cognoscebant, quasi regem
metuebant, et pro Deo illum colere coeperunt,
duasque facies illi figuravere, propter orientem et occidentem:
nec non et quadrifrontem appellaverunt, id
est, Janum geminum, propter quatuor partes, seu elementa
quatuor, atque tempora quatuor. Sed cum hoc
facerent, formabant potius monstrum, quam Deum.
Unde Numa post Romulum hunc esse primum mensem
anni voluit, tanquam bicipitis Dei mensem, respicientem
ac prospicientem transacti anni finem, futurique
initium: et Januarium vocatum, eo quod sit limes et
janua anni. Unde imperiti homines veluti Deum colentes,
diem ipsum multis spurcitiis sacraverunt. Quidam
mutabant se in species monstruosas, in ferarumque
habitus transformabant. Alii in femineo gestu mutati,
virilem vultum effeminabant: nec immerito virilem
fortitudinem non habent, qui in mulieris habitum
transierunt. Aliqui fanaticis auguriis profanabantur,
perstrepebant saltando pedibus, tripudiando plausibus;
nonnulli ita auguria observabant, ut focum de
domo sua, vel aliud quodcunque beneficium, cuiquam
petenti minime tribuerent. Diabolicas etiam
strenas et ab aliis 464 accipiebant, et ipsi aliis tradebant.
Nec non etiam mensulas plenas ad manducandum
tota nocte paratas habebant, credentes quod Kalend.
Januarii per totum annum praestare possent. Et quia
his atque aliis miseriis mundus universus repletus
erat, statuit universalis Ecclesia jejunium publicum
in isto die fieri, quatenus his calamitatibus auctor
vitae finem imponeret. Sed quia Domino largiente,