PL 101, col. 1182
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
virginum prudentium, omnes electi lucentibus bonorum
actuum lampadibus obviam sponso ac regi suo
venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis
intrabunt. »
CAPUT VIII. DE SEPTUAGESIMA, SEXAGESIMA, QUINQUAGESIMA ET QUADRAGESIMA.
Septuagesima computatur secundum titulationem
Sacramentarii et Antiphonarii novem hebdomadibus
ante Pascha in septimam sabbati. Populus Dei in
Babylone detentus est captivus septuaginta annis.
Quibus expletis, reversus est Hierusalem. Septuagesimus
numerus nobis ad memoriam reducit omne
tempus praesentis saeculi, quo alieni sumus a coelesti
Hierusalem. Ideo auctor officii nostri Septuagesimam
posuit in officiis nostris, ut hoc tempore a deliciis
abstinendo, ostenderemus in nostra conversatione
qualiter per omne tempus saeculi vivere debeant,
qui post baptismum peccatis se alienant a
coelesti Hierusalem. Nam quod post septuaginta annos
populus de captivitate revertitur, quis non videat
post evoluta tempora, quae septenario dierum
numero transcurrunt, etiam nobis, id est, Ecclesiae
Dei, ad illam coelestem Hierusalem ex hujus saeculi
peregrinatione redeundum? Quapropter Alleluia illo
tempore non cantatur apud nos, nec Gloria in excelsis
Deo, quae sunt cantica coelestia. Dicit enim Psalmus: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra
aliena
[(Psal. CXXXVI, 4)]
? Sunt qui primam hebdomadam
Septuagesimae, sine aliquo articulo novellae
conversationis ducunt, excepta mutatione Alleluia,
et in quibusdam locis Dalmaticarum, et intermissione Gloria in excelsis Deo.
Graeci proximam hebdomadam,
id est, Sexagesimam, sanctificant suo jejunio.
Clerici nostri, auctore Telesphoro papa, sequentem,
id est, Quinquagesimam, qui constituit
septem hebdomadarum jejunium ante Pascha. Praeceptor
tamen officii nostri ampliorem mutationem
requirit, quam nos agamus, constitutione officii sui.
Ipsum enim jejunium intimavit in prima oratione
missae, dicens: Ut qui juste pro peccatis nostris affligimur:
hic enim afflictionem sonat. In Introitu
quoque dicit: Circumdederunt me gemitus mortis dolores
inferni. Propter hos dolores non possumus laetari
et securi esse, sed praeparare nos debemus ad
bellum, ut Apostolus ait: Omnis qui in agone contendit,
ab omnibus se abstinet [(I Cor. IX, 25)]
. Dicit
enim Ambrosius: Ab omnibus, quae vitanda eadem
tradit disciplina, cum sciant unum coronandum,
quanto magis observandum est, quibus omnis promissa
est salus? Unde autem abstinere debeamus,
qui bellaturi sumus, docet Apostolus, dicens - Fornicatio
et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur
in vobis [(Ephes. V, 3)]
. Thelesphorus papa
nonus post beatum apostolum, in sede Romana constituit,