PL 101, col. 1184
De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
ante celebrant. 467 Quod enim septenarius
numerus per se, hoc idem significat per denarium
multiplicatus: Sexagesima tendit usque ad
medium Paschae, id est, quartam feriam hebdomadae
Pascha is; Quinquagesima tendit ad ipsum diem
Paschae; Quadragesima ad diem Coenae Domini. Computa
ergo dierum numerum, qui sunt in abstinentia
a Septuagesima usque ad Quadragesimam, invenies
ter senos, id est, decem octo dies, exceptis Dominicis
diebus. Quem numerum si per duplarem proportionem
dividas, invenies in una parte sex, in altera
duodecim: sex autem ad duodecim, simpla; duodecim
ad sex, dupla proportio est. Item inter Coenam
Domini et diem Paschae, duo sunt dies, et inter Pascha
et medium Paschae, quod est quarta feria, duo
sunt dies, quo tendit Sexagesima; et ab ipso die
usque sabbatum, quo Septuagesima pervenit, similiter
duo sunt, qui sunt simul sex. Quatuor enim ad
duo, duplum est ad simplum. Praecedentes ergo numeri,
qui sunt in abstinentia, significant, duplam
mortem nostram simpla Christi morte esse destructam.
Nos enim in anima et corpore morti eramus
obnoxii, Christus autem sua corporali morte, et
animae et corporis mortem exclusit. Isti autem dies,
quos in Domini resurrectione cum gaudio et laetitia
celebramus, significant resurrectionem, quam Christus
duplam sua simpla contulit. Ipse enim sicut
solo corpore mortuus est, ita solo corpore resurrexit;
nos autem et in anima primum resuscitat peccata
dimittendo, et in futuro etiam corpora resuscitaturus
est.
CAPUT IX. ITEM DE SEPTUAGESIMA.
Qui sacrae legis, veteris scilicet historiae libros legunt,
satis in promptu habent Israeliticum populum
saepius contra Deum deliquisse. Unde frequenter admoniti
per prophetas, poenitentiam agere noluerunt.
Quapropter sicut legitur in libro Regum, et beati
Ezechielis prophetia, post multas correctiones, sicut
diximus, in impudentia illis permanentibus, tradidit
illos Deus in manus diripientium. Et primum decem
tribubus in captivitatem ductis ab Assyriis et
rege ipsorum, tribus Juda et Benjamin, quae remanserant
in Hierusalem, saepius a beato Hieremia et
caeteris prophetis admonitae, ut resipiscerent et a
pravis operibus cessarent, ne similia paterentur, veluti
illi, qui jam transducti in Babylonem fuerant,
audire noluerunt, sed in sua cordis duritia et pravitate
atque idololatria caeterisque offensionibus pertinaciter
permanserunt. Unde regressus rex Assyriorum
Nabuchodonosor cum exercitu, regiones illorum
vastavit, et civitatem Hierusalem munitionibus circumdedit,
et tandiu obsedit, quousque deficientibus
alimentis, victi omnes cederent, et relicta civitate,
rex Sedechias cum filiis et paucis qui secum remanserant,
fugeret. Quem, capta civitate, persequens