PL 101, col. 1188

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

Terra quippe commovetur, quando peccatoris
cor ad poenitentiam et lacrymas excitatur: post
motam autem terram 469 semen inducitur, quia
post commota corda poenitentium ad lacrymas, semen
verbum Dei avidius suscipitur, et uberius fructum
faciens, crescit et multiplicatur. Unde convenienter
Evangelium sequitur, in quo de terra petrosa
et spinosa, atque de bona, quae fructum per patientiam
reddit, multa narrantur. In Septuagesima increpati
sumus, quod otiosi stetimus, et ad vineam
colendam invitati sumus: nunc in Sexagesima semen
verbum Dei in cordibus nostris veluti in bonam
terram jacitur, ut crescat, et fructificet, et per patientiam
fructum plurimum afferamus. Sequitur offerenda: Perfice gressus meos:
deprecatur Ecclesia,

ut perficiantur gressus illius, id est, ut a Domino
dirigantur itinera ejus in semitis viarum Dei, quia a
Deo diriguntur gressus hominis, non a seipso, quod
nemo per se nisi a Deo adjutus, potest esse rectus,
sicut ipse Dominus ait discipulis suis: Sine me nihil
potestis facere. Et ideo quod a seipsa intelligit Ecclesia
non posse perficere, a Domino totis votis petit
impleri. Dicit etiam in communione: Introibo ad
altare Dei. Jam confisa sancta mater Ecclesia de
misericordia omnipotentis Dei, praesumit et dicit: Introibo ad altare Dei,
id est, in conspectu ipsius
apparebo, et de misericordia ipsius glorificabor.
Pertendit autem, diximus, haec Sexagesima usque
ad Paschalis hebdomadae quartam feriam, quia sexaginta
dies computantur ab hodierno die, quo canimus

ad introitum: Exsurge, quare obdormis, Domine?
usque ad praefatum diem, in quo canimus: Venite, benedicti Patris mei.
Quod a magno mysterio
non vacat. Nam senarius numerus perfectus est, et
suis completur partibus. Est enim sexta pars ejus,
unum; secunda, tria; tertia vero, duo. Unum ergo
et duo et tria, fiunt sex. Et nec inferius manet numerus,
nec superabundat. Quod raro in aliis unquam
numeris reperitur. Decies autem seni, sive sexies
deni, sexaginta fiunt. Et ideo sexagesimus numerus,
sicut et senarius, perfectionem boni operis signat.
Sex enim sunt dies, in quibus oportet operari. Et in
sex diebus omnem cursum nostrae bonae operationis
perfecimus. In sex enim diebus opera sua perfecit
Deus, et in sexta aetate per seipsum visitare dignatus

est mundum, et hominem lapsum a paradisi
amoenitate, et diaboli fraude deceptum, proprio
cruore redimere. De hoc senario numero loquens
beatus Augustinus, et de ejus perfectione in quodam
loco dicit, « quod non ideo senarius est perfectus,
quia in eo perfecit Deus omnia opera sua, sed quia
senarius numerus erat perfectus, ideo in eo Deus
opera sua perficere dignatus est. » Quapropter necesse
est ut in hac Sexagesima bonis operibus dediti
simus, et cum Dei adjutorio in vigiliis, jejuniis et
orationibus, caeterisque bonis operibus nostram salutem
operari studeamus: quia, qui per sex dies
bonae operationis, praesentis vitae cursum transierint,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.