PL 101, col. 1192

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

jejunaretis et plangeretis, nunquid jejunium jejunastis
mihi? Et cum comedistis et bibistis, nunquid non
vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis [(Zach. VII,
5, 6)]
? Sibi enim comedit et bibit, qui alimenta
corporis, quae sunt communia dona Conditoris,
sine indigentibus percipit. Et sibi quisque jejunat,
si ea quae sibi ad tempus subtrahit, non 471 pauperibus
tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit.
Hinc per Joelem dicitur: Sanctificate jejunium [(Joel. I, 4)]
.
Jejunium quippe sanctificare est adjunctis
bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis
ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia. Incassum
enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus
animus non refrenatur, cum per prophetam Dominus
dicat: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas

vestra: Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et
percutitis pugno impie, et omnes debitores vestros repetitis [(Isa. LVIII, 3, 4)]
.
Neque enim qui a debitore
suo hoc quod dedit repetit, aliquid injustum facit:
sed dignum est ut quisquis se in poenitentia maceret,
et hoc sibi quod juste competit, interdicat.
Sic, sic nobis poenitentibus et afflictis a Deo dimittitur
quod injuste egimus, si pro amore illius et hoc
quod nobis juste competit, relaxamus. »
CAPUT XIII. ORDO AD POENITENTIAM DANDAM FER. IV QUOD EST CAPUT JEJUNII.
Imprimis praemonere debet sacerdos omnes Christianos
ex sacris Scripturarum testimoniis, quatenus
in capite jejunii, hoc est, hodie ad veram confessionem

veramque poenitentiam festinantius accedant.
De hac Hieronymus inquit: « Utinam tam cito convertantur
peccatores ad poenitentiam, quam cito
Dominus praeparatus est etiam mutare praefinitam
sententiam. Non enim temporis longitudinem requirit
Deus, sed affectu sinceritatis plenitudo pensatur. »
Gregorius: « Satis alienus a fide est, qui ad
agendam poenitentiam tempora senectutis exspectat.
Metuendum est enim, ne, dum sperat misericordiam,
incidat judicium. » Itemque: « Si quis te de peccato
forinseco correxit, tunc confitere interiora, quae
ille nescit. » Denique admonendi sunt, ut in Coena
Domini redeant ad reconciliationem, sicut in consequentibus
dicetur. Si vero interest causa aut itineris,
aut cujuslibet occupationis, aut ita forte hebes

est, ut ei hoc sacerdos suadere nequeat, injungat ei
tam quadragesimalem, quam annualem poenitentiam,
et reconciliet eum statim.
Sacerdotibus vero summopere satagendum est ut
octo vitia criminalia cum eorum sequentiis atque
testimoniis Scripturarum, quibus coercendi sunt homines
atque ad meliora provehendi, omni studio
intelligant atque doceant, sicut hic in prima fronte
annexa sunt. Quorum vitiorum octo haec sunt nomina,
in primis superbia, gloria inanis, invidia, ira,
avaritia, tristitia, ventris ingluvies atque luxuria.
De superbia, quod est caput omnium vitiorum,
oriuntur suprascripta septem vitia criminalia. Superbia
dicitur quasi supergrediens mentem de eo quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.