PL 101, col. 1195

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne

est: Qui fornicatur, in carne sua peccat: et majoris
est criminis, quia tollit membra Christi, et facit
membra diaboli [(I Cor. III, 18)]
. Libidinosi dicuntur,
qui faciunt quod eis libet: sunt enim cupidi voluptatis.
Sodomitae interpretantur exclusores ipsorum.
Adulteri dicuntur, quia alterius torum violant, sive
polluunt. Incestus dicitur, quasi incastus, propter
illicitam commistionem, id est, quicunque cum parente
propria, aut sorore, vel vidua, sive noverca,
filia, vel cognata, atque Domino sacrata, praesumpserit
fornicari. Stupratores dicuntur, virginum corruptores.
Raptores a rapiendo, qui rapto stupro
fruuntur. Unde et inter stuprum, adulterium et incestum
ita differt: stuprum in virgine, adulterium
in nupta, incestus in parentibus. Molles sunt effeminati,

vel qui barbas non habent, sive qui alterius fornicationem
sustinent. De quibus Apostolus: Neque
molles regnum Dei possidebunt, masculorum concubitores,
comites fornicantium, immundi, polluti, coinquinati [(I Cor. VI, 10)]
,
socii luxuriosis, pollutores,
deformes, commaculati, vel qui propriis manibus se
sordidant. Impudici a podice vocantur, putorem
enim fetorem dicimus: sive impudicus, qui turpitudinem
flagitio infert.
Sed et alia vitia quae licet ex superioribus oriantur,
aliis tamen locis censentur, sicut sacrilegium,
quod Augustinus inter septem vitia reputat. Sacrilegium
est sacrarum rerum furtum, quae postea in idolorum
cultum cedunt. Unde sacrilegus dictus, ab eo
quod sacra legit, et furatur contra leges: vel sacrilegus,

sacra loca violans. Faciunt hoc ecclesiae praedones.
Fures a furuo dicti sunt, id est, a fusco: nam
noctis adeunt tempus. Unde inter furem et latronem
hoc differt: qui alienum subtrahit, fur est; qui furatur
et occidit, latro est, a latendo enim dicitur latro.
Perjuri dicuntur, qui perperam jurant, id est, male.
Falsidici, qui aliud fantur quam verum. Ebrius dicitur,
qui ad tempus bibit: ebriosus, qui semper. De
quo Scriptura: Ebriosi regnum Dei non consequentur [(Ibid.)]
.
Acediosus ab acedia dicitur, qui anxietatem
sive taedium cordis patitur, qui et inconstans vel vagus
dicitur: ab aliquibus enim inter octo vitia reputatur.
Patricida et parricida hoc differt: patricida
est, qui parentem occidit, parricida, qui parem aut
socium. Fratricida, qui fratrem occidit. Homicidium,

compositum ex homine et caede, unde et homicida.
Stultiloquus est, qui turpia et risum moventia narrat.
Unde et stultiloquium nihil in se sapiens habet.
Scurrilitas et jocularitas, quae conveniunt ex aliqua
prudentia, risum movent audientibus, quibus magis
convenit lugere. Turpitudo est, cum inflammantur
sensus nostri ad libidinem et carnis titillationem.
Anima ignita succenditur, et nihil Dei timore refrenatur.
Idololatra dicitur, qui idolis servit: et in propheta
idololatriam saepe fornicationem appellatam
invenimus: et qui plus nummum quam Deum diligit,
sculpturam nummi colit, et idola in eis caelata

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.