PL 101, col. 1359
Dogmatica (Auctores varii), J. P. Migne · Historica (Auctores varii), J. P. Migne
avide cupiam illustrissimi abbatis jussis obtemperare,
et clar. doctissimique Temleri voluntati pro ejus dignitate
satisfacere. Tu vero, vir humanissime, optime
scis facultatem mihi, non voluntatem deesse ad efficienda
omnia quae tibi grata atque jucunda fore
existimare queam. Vale atque ama me. Olivae XI Kalendas
Decembres, anno 1763.
CANDIDUS DE IMAGINE DEI. Ex codice ms. Salisburgensi saec. IX.
Juste mihi videtur dictum, interiorem hominem
imaginem esse Dei. Anima enim nominatur totus interior
homo, qua vivificatur, regitur, continetur lutea
illa massa humectata succis, ne arefacta dissolvatur.
Deus dicitur vis illa ineffabiliter magna et innumerabiliter
sapiens, et incomparabiliter suavis, ex
qua et per quam et qua sunt omnia quae sunt, reguntur
omnia quae sunt, continentur omnia quae sunt.
Omnia dico ipsam universitatem, quae est totum,
quod aliud est quam ipse qui fecit et non est factus.
Sed ipse est, ex quo, et qui ex eo, et quo quod. Ipse
Deus ex quo est, Pater dicitur a nobis pauperibus
sensu, pauperioribus verbis. Quod qui ex eo Filius
dicitur. Quod quo Spiritus sanctus. Ideo autem dicitur
Deus Pater, quia ipse est, ex quo et sapientia
est qua ordinantur omnia, et dilectio qua se volunt
omnia ita manere ut ordinata sunt Ex quo ego et
qui ex eo, et quo se diligunt ipsa duo, tria sunt, et
illa tria ideo unum, quia sic sunt ex uno illa duo,
ut tamen ab ipso non sint separata, et ipsum ipsa
quod ipse, et ipsum ipse quod ipsa, et non ipsa, ipsa
qui ipse, et non ipsa ipse quae ipsa. Vis ista Deus
est, et ipse Deus tria est, et unumquodque horum
trium (trium) Deus est, et omnia tria illa non dii,
sed Deus est.
Primum in urbe Roma beatorum martyrum corpora
Joannis et Pauli tamen quiescunt in basilica
magna et valde formosa. Deinde intrabis per urbem
ad aquilonem, donec pervenies ad portam Flamineam,
ubi sanctus Valentinus martyr quiescit via
Flaminea in basilica magna, quam Honorius reparavit;
et alii martyres in aquilone plaga sub terra.
Deinde vadis ad orientem, donec venias ad ecclesiam
Joannis martyris [( Cod., ecclesia Johanni martir.)]
via Salinaria, ibi requiescit Diogenus martyr, et in
altero cubiculo Bonifacianus, et Sistus martyr sub
terra; sub terra Blastus martyr. Deinde Joannes
martyr. Postea Longuinus martyr. Deinde vadis ad
australem via Salinaria, donec venies ad sanctum
Ermetem. Ibi primum pausat Bassilissa virgo et
martyr; in altera et martyr Maximus et sanctus
Ermes martyr longe sub terra; et in altera spelunca
Protus martyr et Jacintus, deinde Victor martyr.
Postea eadem via pervenis ad sanctum Pampulum
martyrem XXIV gradibus sub terra. Deinde venies ad
sanctam Felicitatem altera via, quae similiter Salaria
dicitur, ibi illa pausat in ecclesia sursum, et Bonifacius
papa et martyr in altero loco, et filii ejus