PL 101, col. 1363

Historica (Auctores varii), J. P. Migne

descende atque festina ad horationem [ Leg., orationem]
sanctae Mariae, quae Antiqua dicitur. Deinde
ad lapides purpureos, qui in medio pavimento
jacent, et in modum crucis positi sunt; et exinde
ad corpus sancti Patris Gregorii eundum est, et ex
eo loco ad sanctam Mariam, quae Nova dicitur.
De locis sanctis martyrum, quae sunt foris civitatem
Romae.
Primum Petrus in parte occidentali civitatis juxta
viam Corneliam ad miliarium primum in corpore
requiescit, et pontificalis ordo, excepto numero pauco,
in eodem loco in tymbis [ Forte, tumbis] propriis
requiescit. Ibi quoque juxta eamdem viam sedis
[ Leg., sedes] est apostolorum, et mensa et recubitus
eorum de marmore facta, usque odie [ Leg., hodie] apparet.
Mensa quoque, modo altare, quam Petrus
manibus suis fecit, ibidem est.
Juxta eamdem quoque viam sancta Rufina, sancta
Secunda, sancta Maria, sanctus Marius, sanctus

Ambacu, sanctus Audafax, et alii quamplurimi sancti
jacent.
Inde haud procul in sinistra manu juxta viam Aureliam
sanctus Processus, sanctus Martianis, sanctus
Pancrantius [ Ita cod. ], sanctus Paulinus, sanctus
Arthemius, sanctus Felix, sanctus Calistus, sanctus
Calopus cum multis sepulti jacent.
Juxta viam vero Portuensem, quae et ipsa in occidentali
parte civitatis est, sanctus Abdon et sanctus
Sennis, sanctusque Milex et sanctus Vincentius, sanctus
Polion, sanctus Julius, sanctus Pymeon, sanctus
Felix, 599 sanctus Symplicius, sanctus Faustinus,
sanctus Beatricis [ Forte, sancta Beatrix] dormiunt.
In parte hujus australi civitatis juxta viam Ostensem,
Paulus apostolus corpore pausat; et Timotheus
episcopus et martyr, de quo meminit liber Silvestri,
ibidem dormit; et ante frontem ejusdem basilicae oratorium
est Stefani martyris. Lapis ibi, quo lapidatus
est Stefanus super altare est positus.
Inde haud procul in meridiem monasterium est
Aquae Salviae, ubi caput sancti Anastasi est, et locus
ubi decolatus est Paulos. Prope quoque basilicae
Pauli ecclesia sanctae Teclae est, ubi ipsa corpore jacet;
et non longe inde ecclesia sancti Felicis est, ubi
ipse dormit, cum quo, quando ad coelum migravit,
pariter properabat Adauctus, et ambo requiescunt in
uno loco. Ibi quoque et Nemeseus martyr cum plurimis
jacet.
Juxta viam Ardentinam ecclesia est sanctae Petronellae;
ibi quoque sanctus Nereus et sanctus Achileus
sunt, et ipsa Petronella sepulti.
Et prope eamdem viam sanctus Damasus papa depositus
est, et soror ejus Martha; et in alia basilica
non longe Marcus et Marcellianus sunt honorati; et
adhuc in alia ecclesia alius Marcus cum Marcellino
in honore habetur.
Juxta viam Appiam in orientali parte civitatis ecclesia
est sanctae Suteris martyris, ubi ipsa cum multis

martyribus jacet; et juxta eamdem viam ecclesia
est sancti Sixti papae, ubi ipse dormit. Ibi quoque et
Cecilia virgo pausat; et ibi sanctus Tarsitius et sanctus
Geferinus in uno tumulo jacent; et ibi sanctus
Eusebius, et sanctus Colocerus et sanctus Parthanius
per se singuli jacent; et DCCC martyres ibidem requiescunt.
Inde haut procul in cimiterio Calisti Cornelius et
Ciprianus in ecclesia dormit; et in altera spelunca
sanctus Calocerus diaconus.
Juxta eamdem viam quoque Ecclesia est multorum
sanctorum, id est, Januarii, qui fuit de VII filiis Felicitatis
major natu, Urbani, Agapiti, Felicissimi, Cirini,
Zenonis fratris Valentini, Tiburti, Valeriani et
Maximi, et multi martyres ibi requiescunt
Et juxta eamdem viam ecclesia est sancti Sebastiani
martyr. ubi ipse dormit, ubi sunt et sepulturae
apostolorum, in quibus XL annis quieverunt. Ibi quoque
et Cyrinus martyr est sepultus. Per eamdem vero

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.