PL 101, col. 18

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

est, quod Filius effulgentia aeterna luminis est aeterni,
sicut imago sempiternae substantiae sempiterna est
imago.
CAPUT VII [(EDIT CAP. VIII; IN MS. IX)] . Quod necessario discernendum sit, quid de Deo substantialiter vel quid relative dicatur.
Exempli gratia, si quaeris quid sit Abraham juxta
substantiam, respondetur, homo. Si quaeris de Abraham,
cur pater sit, relative respondetur, quia filium
habet Isaac. Si quaeris de Isaac, cur sit filius, relative 710
respondetur, quia patrem habet [Abraham].
Omnis vero relatio ad aliud aliquid refertur. Et haec
regula relationis in personis sanctae Trinitatis intelligenda
est. Si ergo interrogatus fueris de Deo, cur
dicatur Pater, relative responde, quia Filium habet.

Ita etiam et de Filio relative responde, ideo esse
Filium quia habeat Patrem. Si ergo dictum de Deo
tibi fuerit, quomodo Pater hoc est quod Filius, aut
Filius hoc est quod Pater: responde, secundum substantiam
hoc est Filius quod Pater; et Pater quod
Filius, quia unus est Deus, et una substantia Pater
et Filius. Ad se enim Deus substantialiter dicitur:
Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem relative dicitur.
Juxta personae proprietatem non est Pater, qui
Filius; nec Filius, qui Pater. Juxta substantiae unitatem,
hoc est Pater quod Filius, id est, unus Deus
omnipotens. Quidquid ergo ad seipsum dicitur Deus,
et de singulis personis dicitur, Patre et Filio et Spiritu
sancto; et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter,

sed singulariter dicendum est. Quoniam quippe
non aliud est Deo esse, et aliud magnum esse; vel
aliud esse, et aliud bonum esse; sed hoc idem illi
est et esse, et magnum esse, et esse, et bonum esse.
Propterea sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias,
sic non dicimus tres magnitudines, nec tres
bonitates: sed unum Deum, unam essentiam, et unam
magnitudinem, et unam bonitatem.
CAPUT VIII [(EDIT. CAP. IX; IN MS. X)] . Quod non sit majus aliquid Pater et Filius et Spiritus sanctus simul dicti, quam unaquaelibet persona ex eis.
Absque omni scilicet dubitatione credi necessarium
est quod Pater plenus et perfectus est Deus, Filius
plenus et perfectus est Deus, Spiritus sanctus plenus

et perfectus est Deus: non tamen tres dii, Pater et
Filius, et Spiritus sanctus, sed unus Deus plenus et
perfectus. Nec aliquid majus tres simul dicti, Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus, quam unusquislibet,
vel Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus; quia
eadem magnitudo est in unaquaque persona semel
dicta, quae est in tribus personis simul nominatis. Non
ita dicimus in hominibus fieri posse; Abraham plenus
homo, Isaac plenus homo, Jacob plenus homo,
et hi omnes sunt unius substantiae, quantum ad humanam
pertinet naturam: non tamen hi tres sunt
unus homo, sed tres omnimodo homines; et aliquid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.