PL 101, col. 20

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

et Filius solus Filius, et Spiritus sanctus solus
[est] Spiritus sanctus. Et Pater hoc habet proprium,
quod ex omnibus quae sunt, solus est qui ab alio non
est: ac per hoc solus est in paternitatis persona,
non [solus] in deitatis essentia. Unigenitus vero
Filius Dei hoc habet proprium, quod ex solo, id est,
Patre consubstantialiter et coessentialiter solus genitus
est; et in hoc est personae suae proprietas.
Spiritus sanctus itaque hoc habet proprium, quod
ex Patre et Filio aequaliter procedit; et est amborum
Spiritus, ejusdemque substantiae et aeternitatis cum
Patre et Filio. Sed haec tria vere etiam tria sunt,
ineffabiliterque tria, et essentialiter tria, habentia
proprietates suas. Et haec tria unum, et vere unum;
et hoc unum tres, sed non tres Patres, nec tres Filii,

nec tres Spiritus sancti; sed tres personae, unus
Pater, unus Filius, unus Spiritus sanctus. Et hi tres,
id est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unum
sunt in natura, omnipotentia, et aeternitate. Sed hoc
etiam atque etiam firmiter tenendum est, nihil in
sancta Trinitate, ad se dictum, plurali numero esse
dicendum; quia simplex illa summae divinitatis natura
singulari numero designari debet, non plurali.
Ac ideo nec tres deos, nec tres omnipotentes, nec
tres bonos, nec tres magnos, nec tres essentias in
Deo dicere fas est. Cum enim personaliter alius sit
Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; his tamen
unum est naturae nomen, quod dicitur Deus, vel
substantia, vel essentia, vel omnipotentia, vel alia
multa, quae substantialiter, non relative de Deo

dicuntur.
CAPUT XII [(EDIT. CAP. XIII; IN MS. XIV)] . Quod quaedam opera sanctae Trinitatis quibusdam personis proprie conveniunt.
Indubitanter siquidem credere debemus ipsam sanctam
Trinitatem esse inseparabilis substantiae atque
essentiae, inseparabiliterque operari quidquid a singulis
personis legimus operatum esse. Quamvis certissimum
sit Patrem esse solum qui dixit: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [(Matth.
III, 17)]
; et Filium 712 esse solum super quem illa
vox [solius] Patris sonuit, quando in Jordane secundum
hominem baptizatus est, idem unigenitus Deus
qui carnem solus accepit. Et Spiritum sanctum Patris
et Filii solum esse, qui in specie columbae super

eumdem baptizatum ascendentem de aqua descendit [(Matth. III, 16)] ,
et quinquagesimo die post resurrectionem
Christi fideles in uno loco positos, in
linguarum ignearum visione adveniens, replevit [(Actor. II, 3 et 4)] .
Illam tamen verissime vocem qua
solus locutus est Deus Pater, et illam carnem qua
solus homo factus est [unigenitus Deus], et illam
columbam in cujus specie Spiritus sanctus super
Christum descendit, illasque linguas igneas in quarum
visione fideles uno loco constitutos replevit,
opera esse totius sanctae Trinitatis, id est, unius Dei,
qui fecit in coelis et in terra visibilia et invisibilia,
verissime credendum est.
CAPUT XIII [(EDIT. CAP. XIV; IN MS. XV)] . Quod sancta Trinitas non sit separabilis in natura, nec in personis dicenda.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.