PL 101, col. 23
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
quae semper est quod est, quia semper immutabilis.
Item Deus magnus dicitur, non alia magnitudine,
nisi quia [ Al., qua] ipse magnus est et immensus.
Ea igitur magnitudine magnus est, qua ipse est eadem
magnitudo; et ea bonitate bonus est, qua ipse
est [bonitas]. Nec Deo aliud est esse, aliud magnum
esse, aliud bonum esse; sed eo quod est, magnus est,
et bonus est. Ideo nec tres subtantias, nec tres magnos,
nec tres bonos de Deo dicere fas est. Quod
autem facere dicitur, de Deo verissime dicitur, per
quem omnia facta sunt quae sunt, Domino dicente: Pater meus usque modo operatur, et ego operor [(Joan. V, 17)]
.
Haec proprie in praedicamentis supra
nominatis de Deo dicuntur; si tamen de illo proprie
aliquid dici ore hominis potest. Relative itaque de
Deo dicitur Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sicut
supra abundanter docuimus. Situs vero, et habitus,
et loca, et tempora, et pati non proprie, sed translative
per similitudines dicuntur in Deo; nam et sedere super Cherubin
dicitur [(Psal. LXXIX, 2)] , quod
ad situm; et abyssum tanquam vestimentum amictus [(Psal. CIII, 6)]
,
quod ad habitum; et, anni tui non
Omnis itaque sanctorum auctoritas librorum hoc
nobiscum agit, ut recte de Deo credamus, eumque
tota animi intentione amemus. Sed mentis humanae
visio invalida est ad aspiciendam [divinae] majestatis
excellentissimam lucem, nisi justitia fidei et dilectionis,
divina donante gratia, illustretur splendore.
Quapropter divina votis omnibus postulanda est
gratia, ut mundetur oculus cordis ad videndum,
quam proprie Trinitas sit unus, et solus et verus
Deus; et quam recte Pater, et Filius et Spiritus
sanctus, unius ejusdemque substantiae vel essentiae
dicatur, credatur, intelligatur. Ad hujus sacratissimae
beatitudinis visionem nemo, nisi per fidem mundato
corde, attingere poterit: dicente ipsa Veritate, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
.
Haec vero visio non carnalibus aestimanda
est oculis cerni posse; sed purae mentis intuitu
consideranda est, secundum quod sancti Spiritus
gratia nostrae mentis aciem illustrare dignabitur.
CAPUT PRIMUM. Quod Deus omnium sit causa, quae sunt, ut sint.
Eorum igitur quae sunt, vel fuerunt, vel futura
sunt, causa est Deus, et horum dator et creator.
Et non est dicendum [ Al., dicere], haec esse ipsum
[ Al., hoc esse ipsum, quod sunt illa], quibus ut essent
dedit. Nec alicui creaturae partem suae substantiae
dedit, et cum ipse sit immutabilis, mutabilia
sine sui mutabilitate creavit. Ideo in illo hymno
laudabili, quem peracta coena mystica coram discipulis
suis in laudem Patris, Dei [ Al., Deus] Filius
decantavit, non dixit de fidelibus suis, ut unum sint