PL 101, col. 240
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
Apostoli dictum, qui ait: Novitates vocum devita [(I Tim. VI, 20)]
.
Ecce qualis novitas est, Christum,
qui ex Virgine natus est, adoptivum filium, vel nuncupativum
Deum praedicare et nominare, et apertissimis
apostolicae auctoritatis testimoniis non credere,
sed magis aversari, qui ait: Qui proprio Filio
suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [(Rom. VIII, 32)]
.
Potuitne dicere Apostolus, qui adoptivo
filio suo non pepercit, si voluisset nos illum credere
adoptivum, qui traditus est pro salute nostra?
Item ipsa Veritas in Evangelio ait: Sic enim dilexit
Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret [(Joan. III, 16)]
;
de quo et paulo ante ait: Sicut enim
Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari
oportet filium hominis [(Rom. IX, 5)]
. Et quid est quod
idem apostolus in alio loco ait: Quorum patres, ex
quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula [(Ibid., 14)]
? An et hic non potuit dicere,
qui est nuncupativus in saecula? Non enim in Christo,
sicut in quolibet homine, generatio est (homo
enim quilibet filius irae nascitur, sed post in baptismo
gratia sancti Spiritus in filium adoptatur Dei), sed
statim in ipso conceptu conceptus est Filius Dei, et
natus secundum temporis opportunitatem verus Filius
Dei. Similiter et non est in Christo divinitatis
majestas, sicut in quolibet homine episcopalis dignitas
verbi gratia (non enim apostolus Petrus, apostolus est
natus, sed postea a Deo electus: sicut quilibet episcopus
non est episcopus natus, sed post nativitatis
opportunum tempus electus in episcopatum et ordinatus),
sed statim in ipso conceptu et nativitate Deus
verus natus est Christus, et proprius Filius Dei, non
adoptivus filius, nec nuncupativus Deus. Firmiter
absque omni dubitatione credendum est et praedicandum,
eumdem esse, qui natus est ex Virgine,
Deum verum in duabus naturis, et verum Filium Dei;
ita ut unus sit Christus, et unus Deus et unus Dei
Filius, et unus rex, et unus totius mundi Salvator, divinitate
consubstantialis Patri, humanitate consubstantialis
matri, ut sit idem verus Deus et verus homo
in unitate personae. Nam et ipse tempore passionis
suae adjuratus a pontifice, Filium se Dei esse confessus
est. Et multa talia [ Cod. Vat., et multa alia]
habemus testimonia in sancto Evangelio, quae ubique
eum Filium Dei esse testantur. Percurre omnes paginas
evangelicae auctoritatis, et epistolares sententias
apostolicae dignitatis, vel omnium sanctarum
Scripturarum series, et quidquid in illis invenias,
hoc fideliter praedica; in his sufficiat, et gaudeat tuae
sanctitatis sensus, ut dignam catholicae fidei et praedicationis
in aeterna beatitudine mercedem merearis
recipere.
IX.
Obsecro te humiliter per sanguinem redemptionis
nostrae, et per terribile ultimi diei judicium, quatenus
hujus chartulae sensus et syllabas, si in tuae
beatitudinis manus perveniant, digneris dirigere per
sanctos Christi sacerdotes, et sublimia Ecclesiae lumina,
quae sunt in partibus Hispaniae. In hoc enim
cognoscitur, si amorem habeas veritatis et universalis