PL 101, col. 242
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
omnis homo; non ut divinitatis natura verteretur in
humanitatem; sed salva majestate divina, assumpta
est humanitas: non diminuta est divinitas, sed honorificata
humanitas, manente proprietate naturae humanae,
ut idem ipse, qui ex Deo Patre aeternaliter
natus est, ex matre Virgine temporaliter natus esset:
ut sit verum quod tantus Evangelista ait: Verbum
caro factum est. Si Deus homo factus est, utique
homo Deus factus est, propter unitatem personae,
ut sit ex omni parte veritas in Christo Jesu Domino
nostro. Si igitur homo, qui assumptus est a Verbo
Dei, Deus est nuncupativus, quia alia natura est humanitatis,
alia divinitatis; consequens videtur, ut
Deus, qui hominem assumpsit, homo sit nuncupativus,
et non potest stare, quod evangelista ait:
Verbum caro factum est.
Similiter intelligendum est
versa vice de adoptione: si ideo ille homo, qui assumptus
est, adoptivus est filius Deo, quia alia natura
est humanitatis, alia divinitatis, sequitur illa
necessaria conversio, ut Deus, qui ex Virgine natus
est, sit adoptivus Deus, et non sit beata Virgo, secundum
Nestorianam impietatem, vera Genitrix Dei,
sed per quamdam, si fieri possit, adoptionem mater
Dei. Quod quam [ Cod. Vat., quantum] nefandum
sit, et quam impium, et ab omni veritate alienum,
quisquis pie de Christo sentit, agnoscit. Has vero
novitates vocum, charissimi et clarissimae dignitatis
viri, omnino abjicite, et consentanea evangelicis 868
paginis et apostolicis traditionibus credite et
praedicate; intelligentes alia nomina in Christo Deo
propria esse, alia significativa: et discernite quid
cui [ Cod. Paris., quid cuique] rei conveniat. Propria
nomina sunt in Christo, Unigenitus, Primogenitus,
Deus, Dei Filius, et unus [Cod. Vat., et Dominus]
Jesus Christus. Significativa nomina sunt propter
quasdam actiones, quae completae sunt in illo, leo, lapis,
ovis, vitulus, vermis, et talia plurima, quae ratione
discernenda sunt.
XI.
Dicit praefatus venerabilis Felix, « Hispaniae
doctores Christum adoptivum solitos esse nominare; »
sed illos doctores nos non legimus, neque ad nos
illorum scripta pervenerunt: et si dixerint, forte simplex
ignorantia eos defendit a mucrone anathematis,
non pertinax erroris defensio excommunicationis percutit
gladio [ Cod. Vat., gladius]. Major quoque auctoritas
doctorum totius mundi debet esse, quam paucorum
in Hispania. Igitur beatus Isidorus, cui nihil
Hispania clarius habuit, multa nomina ponit de Deo
Christo in Etymologiis, vel aliis scripturis suis, sed
in nullo loco invenimus eum adoptivum vel nuncupativum
Deum, Dei Filium Christum nominasse, sed
semper universalis sanctae Dei Ecclesiae in catholica
fide eum consentire invenimus.
XII.
Si vestra vero pietas et bona voluntas, quam
habetis in Christi charitate, hanc epistolam perlegere
curaverit, et vobis placuerit communicatio sanctae