PL 101, col. 248

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

sensu mea ad vos et pro vobis pietatis verba legere
et intelligere vultis. Certissime me scitote duas naturas,
sicut superius dixi, et unam personam confiteri
in Christo. Firmiter namque absque omni dubitatione
credendum est et praedicandum, eumdem
esse qui natus est ex Virgine, Deum verum in duabus
naturis, et verum Filium Dei: ita ut unus sit
Christus, et unus Deus, et unus Dei Filius, et unus
rex, et unus totius mundi Salvator, divinitate consubstantialis
Patri, humanitate consubstantialis matri,
ut sit idem verus Deus et verus homo in unitate
personae, quem vos sine dubio cum Nestorio in duos
dividitis filios, et in duas personas, per proprietatem
et adoptionem. Non igitur idem magister vester
Nestorius invenitur duas personas palam in Christo

profiteri, quantum ad nos litterae illius pervenire potuerunt:
sed omnia quae duabus necesse est inesse
personis, proferre de Christo reperitur, adoptionem
sicut et vos humanitati adscribens, et divinitati proprietatem
filii designans.
X.
Tu vero, frater Elipande, homo animalis, animalium
more generationem Filii Dei intelligens, minus
te ipsum considerans, an totus anima et corpore
sis proprius filius patris tui et matris tuae, dum certum
est, solam carnem ex conjunctione parentum
tuorum procreatam esse, animae vero creaturam ex
nihilo Dei potentia conditam, et coagulationem carnis
in utero matris conjunctam vivificatrice potentia,
ut vivum nasceretur anima rationale atque mortale:
et quod in omni homine fieri posse cernis, in Dei

Filio fieri operante sancto Spiritu confiteri dubitas;
ut Deus omnipotens, qui omnia facit quae vult in
coelo et in terra, hoc solum, te nolente, non potuisset,
ut Filius sibi proprius 880 ex virginali utero
nasceretur. Aut te ipsum nega proprium filium parentibus
tuis nisi sola carne, aut si hoc tibi absurdum
videatur, confitearis necesse est in Filio Dei
hanc proprietatem fieri posse (licet alterius natura
sit aeterna divinitas, alterius ex tempore facta humanitas)
quam in te ipso fore, imo et in omni homine
negare non vis.
XI.
Me igitur recordari jubes Dominum dixisse: Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, et
multi sunt, qui intrant per eam. Quam arcta et angusta

via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui
inveniunt eam
[(Matth. VII, 13, 14)]
! Recordare et tu
Prophetam dixisse: Pascentur agni in latitudine (Oseae IV, 16).
Et Psalmistam de potentia ejus, de
quo nobis sermo est, multo ante praececinisse: Et
dominabitur a mari usque ad mare, et a fluminibus
usque ad terminos orbis terrae [(Psal. LXXI, 8)]
. Ipsumque
cum triumpho gloriae ascendentem in coelos
mandatum dedisse Apostolis suis, ut docerent omnes
gentes, dicens: Ite, docete omnes gentes [(Matth.
XXVIII, 19)]
. Olim in Judaea notus tantummodo Deus [(Psal. LXXV, 2)] ,
nunc vero omnibus gentibus vox
una est Christus, quem vos intra Pyrenaeos saltus
non regnasse, sed captivum latitasse aestimatis.
XII.
Aliud quoque de Evangelio profers testimonium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.