PL 101, col. 257
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
praedixit: Aspicient ad me, quem confixerunt: et
plangent eum planctu quasi super unigenitum; et dolebunt
eum, ut doleri solet in morte primogeniti [(Zach. XII, 10)]
.
Quem propheta atque evangelista
unigenitum nominaverunt, hunc Apostolus doctor
gentium proprium Filium absque dubitatione nominare
voluit dicens: Qui proprio Filio suo non pepercit,
sed pro nobis tradidit eum omnibus [(Rom. VIII,
32)]
. Datus et traditus unum significat. Unigenitus
datus est pro mundi salute, et proprius Filius traditus
ad mortem. Idem unigenitus, qui et proprius,
idem passibilis et impassibilis, idem Deus et homo,
unus Filius et unus Christus in una persona. »
XXII.
Dic, dic auditor sermonum Dei, qui cum
Baalam oculos habes apertos, et non vides; cor rationabile,
et non intelligis, quae sit persona Dei Filii
aeternaliter ex Deo Patre nati, an propria vel adoptiva.
Non aestimo ita te a fide aversum esse, ut audeas
dicere adoptivam esse personam aeternae nativitatis 886
Filii Dei unigeniti, ne te totus mundus
damnet cum Ario. Certissime scito, et verissime
crede, quod in illam personam omnino, quam habuit
ante saecula, assumpsit naturam humanam Dei Filius,
ut esset totus una persona et propria et perfecta
in Filii dignitate, nihil adoptionis habens in
divinitate vel humanitate, unus Filius unius Patris.
I.
Olim itaque in populo Dei fuerunt sancti prophetae,
in quibus et per quos Spiritus Dei loquebatur. Fuerunt
et pseudoprophetae, qui arreptitio spiritu falsa
vaticinaverunt; quorum similitudinem gerunt modo
novarum magistri sectarum, qui speciem pietatis induunt,
sed virtutem ejus abnegant, scindentes desuper
contextam Christi tunicam, nec crucifigentium Dei
Filium more militum, norunt sortem fidei mittere super
eam, cujus sit; sed impia temeritate sacram Christi
corporis unitatem schismatici erroris ungulis discindere
contendunt, atque in eo quod auctorem vitae in
duas, proprietatis videlicet atque adoptionis, personas
dividere volunt, seipsos a catholica pace, sine
qua nihil Deo placitum esse poterit, disrumpere nituntur:
non intelligentes, nec quae legunt, nec quae
leguntur [ Cod. Paris., neque locuntur; forte leg.,
nec quae loquuntur]. Quibus melius esset juxta beati
Petri principis apostolorum vocem, viam veritatis non
agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti.
Melius esset Judae proditori nunquam apostolicum
nomen habuisse, quam Dei Filium impiis Judaeorum
manibus vendidisse. Sic pravis doctoribus
satius esset nunquam honoris nomen, vel sedem doctoris
possidere in Ecclesia, quam pravae fidei dogmatibus
seipsos cum populo sibi subjecto perdidisse.
Patet itaque nostras vel illorum legentibus litterulas,
quis nostrum catholicos sanctorum Patrum in Scripturis
divinis sequitur sensus, vel quis a tramite catholicae