PL 101, col. 26

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Quod vero in Dominica oratione dicitur, Pater noster,
qui es in coelis [(Matth. VI, 9)]
; vel quod in Psalmis
legitur, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis [(Psal. CXXII, 1)]
,
non corporaliter intelligendum est,
sed spiritaliter, quia non spatio locorum continetur
Deus. Sunt enim [ Al., autem] coeli excellentissima
quidem mundi corpora, quae 716 non possunt esse,
nisi in loco: sed si in coelis, tanquam in superioribus
mundi partibus, locus Dei esse creditur, melioris
meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. Non
autem scriptum est: Prope est Dominus excelsis hominibus,
aut eis qui in montibus habitant; sed scriptum

est: Prope est Dominus obtritis corde [(Isai.
LVII, 15)]
; quod magis pertinet ad humilitatem. Sed
quemadmodum terra appellatus est peccator, cum ei
dictum est: Terra es, et in terram ibis [(Gen. III, 19)]
,
sic coelum justus e contrario dici potest; justis enim
dicitur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos [(I Cor. III, 17)]
.
Quapropter si in templo suo habitat
Deus, quia sancti templum ejus sunt, recte dicitur, qui es in coelis,
id est, in sanctis; et accommodatissima
ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse
videatur inter justos et peccatores, quantum
corporaliter inter coelum et terram. Cujus rei significandae
gratia cum ad orationem stamus, ad orientem
convertimus nos [ Al., convertimur], unde coelum
surgit, et lumen oritur, non tanquam ibi habitet

Deus, quasi caeteras mundi partes deseruerit, qui
ubique praesens est, non locorum spatiis, sed majestatis
potentia: sed ut admoneatur animus ad naturam
excellentiorem se convertere, id est, ad Deum,
qui est lumen verum, illuminans omnem hominem
venientem in hunc mundum [(Joan. I)]
; cum homo
ipsum corpus suum, quod terrenum est, ad corpus
excellentius, id est, ad corpus coeleste convertit.
Nam si coelum istud corporeum, quod oculis videmus,
intellexerimus esse habitationem Dei, transitura est
habitatio Dei: Quia coelum et terra transibit [Al., transibunt
] [(Matth. XXIV, 35)] . Deinde antequam faceret
Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit
aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi

habitabat? Cui respondendum est, in se habitabat,
apud se habitabat, et apud se est Deus, et in se manet.
Sed ideo dicitur in coelis habitare, quia major
cognitio [ Al., agnitio] est in coelis illius summae majestatis
et essentiae in angelis, vel in sanctis animabus
sanctorum, quam in terra habitantibus sanctis,
propter gravitatem [ Al., gravitudinem] carnalis habitationis,
quae vix permittit animam ad purum veritatis
lumen avolare [ Al., evolare]: sicut dicitur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [(Sap. IX, 15)]
.
Cum igitur exuta erit anima hac mortali
habitatione, et sereno reddetur perpetuo, tunc
videbit facie ad faciem, quod nunc per speculum in
aenigmate considerat [(I Cor. XIII, 12)] .
CAPUT VI Quamvis humano more Scriptura de Deo loquatur, nihil tamen commutationis in Deo esse.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.