PL 101, col. 260

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

non intelligis, in Christo personas te affirmare, dum
dicis, ei et illi? Quasi alius sit qui ex Deo Patre genitus
est, et alius qui ex Virgine matre factus est,
dum evangelista dicit: Verbum caro factum est. Illa
vero verba Isaiae prophetae, quae tu aestimas de
Christo esse vaticinata, de Cyro rege Persarum
praedicta sunt, qui populum Dei de Babylonica captivitate
in patriam remisit, non de Christo, ut tu
reris. Quod ex circumstantibus ejusdem prophetae
verbis facillime intelligi potest, ubi ait: Accinxi te,
et non 888 cognovisti me (Isaiae XLV, 5). Quod de
Christo absque dubio dici non potest. Hieronymo
quoque teste probari valet, quod omnimodis haec
prophetia ad Christum non pertinet. Dicit enim:
« Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed et

Graecorum plurimos vehementer errare, aestimantium
scriptum esse de Domino Christo, dum Κυριῷ
Dominum sonat, non de Cyro. » Atque iterum post
pauca: « Accinxi te, et non cognovisti me. Tu autem
non cognovisti me, id est, simulacra coluisti, non
Deum. Accinxi te fortitudine, id est, multarum gentium
feci te esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem
tuum. In quo loco satis mirari nequeo,
quae stultitia sit legentium, ut haec ad Christum
referant, per quem mundus reconciliatus est Deo. »
Si doctissimo Graecarum Latinarumque litterarum,
imo et Hebraicarum magistro Hieronymo miranda
stultitia videbatur, haec de Christo interpretari,
quomodo tu ipse tuam non intelligis stultitiam,
qui ab illius catholico sensu multum discrepare

probaris?
IV.
Aliam quoque ejusdem prophetae subsecutus
posuisti sententiam, quam ex tuo praescribens sensu,
dixisti: « Ipse quoque Deus Dei Filius secundum
divinitatem, in qua ipse et Pater unum sunt, dicit: Gloriam meam alteri non dabo
» [(Isai. XLII, 8)] .
Alterum volens, ut video, intelligi, qui haec dicit;
et alterum, de quo haec dicta sunt: id est, de humanitate
Christi. Nequaquam hanc sententiam poneres,
nisi eam ita tibi placuisset intelligi. Erras,
frater Elipande, erras, et male erras in hujus sententiae
interpretatione, in qua etiam et Arius aliquando
erravit, intelligens duas esse personas, id
est, ejus, qui haec verba dixit, et illius, ad quem

dicta sunt; quasi Deus Pater de Filio dixisset: Gloriam
meam alteri non dabo: voluit ex eo verbo,
quod dixit, alteri, filium minorem Patre intelligere.
Tu vero dum hujus foveam impietatis transilire
contendisti, in voraginem Nestorii incauto pede corruisti,
putans Filium Dei haec verba ex divinitatis
substantia praedicere de humanitatis natura, quam
suscepit ex beata Virgine. Sed sanctus Hieronymus
nobilissimus in Ecclesia Christi doctor, utrique
vestrum catholica interpretatione hujus sententiae
vehementer resistit. Sic enim in tractatu ejusdem
prophetae, per quem haec verba nostris insonuerunt
auribus, intelligenda aestimavit: « Ego Dominus,
inquit, hoc est nomen meum, gloriam meam alteri
non dabo. Non excludit, inquit, Filium, cui dicenti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.