PL 101, col. 28
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
et bonus, aeternus, incommutabilis, ubique tota
est secundum immensitatem atque omnipotentiam
naturalem, quamvis non inhabitet in omnibus secundum
gratiae largitatem.
CAPUT VIII Quod Deus aliter in sanctis sit, aliter peccatoribus praesit.
Deus ergo bonis natura propinquat, et gratia:
natura, qua eos facit homines; gratia, qua eosdem
peccatores justificat. [Natura, qua eos ex hominibus
nasci; gratia, qua dat eis potestatem filios Dei fieri].
Natura, qua facit ut vivant; gratia, qua facit ut sobrie
[juste et pie] vivant. Natura, qua eos facit in
hoc mundo parvo tempore manere; gratia, qua eos
facit in coelo sine fine regnare. In malis vero sola est
Dei immensitas atque omnipotentia naturalis, qua
eos facit esse, vivere, atque sentire, rationales esse,
liberum quoque habere voluntatis arbitrium; sed liberum,
non liberatum. Liberum enim arbitrium manet,
etiam nunc in hominibus [ Al., omnibus] per naturam,
quod in quibus voluerit Deus, dignatur liberare
per gratiam, ne malam habeant voluntatem. Ex
quo enim primus homo libero arbitrio venundatus
est sub peccato, ideo mala coepit esse libertas hominis,
quia ipsi libero arbitrio ablata est bonitas voluntatis,
quam exinde nemo a seipso habere potuit, nisi
gratia divinae misericordiae adjutus habuisset; sine
cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest
ad Deum, nec proficere in Deo. Utrumque credere
debemus, et gratiam Dei, et liberum arbitrium hominis.
Si ergo non est Dei gratia, quomodo salvatur
mundus? Et si non est liberum arbitrium, quomodo
judicabitur mundus?
CAPUT IX. De diversitate eorum quae sunt.
Omne quod est, aut semper fuit, et non esse coepit;
aut non semper fuit, et esse coepit. Quod itaque
non coepit esse, sed semper fuit, solus Deus est, Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus; quod vero esse
coepit, omnis est creatura. Ideo in rerum naturis haec
duo tantum sunt, id est creator, et creatura. Sed
quod semper fuit et semper est, aut ingenitum est,
aut genitum; aut nec ingenitum, nec genitum. Et
sunt haec tria aeternaliter tria. Quod ingenitum est,
Pater est solus, quia a nullo esse habet quod est,
nisi a seipso; quod genitum est, Filius est, cui a Patre
est esse quod est; quod vero nec ingenitum est
nec genitum, Spiritus sanctus est, cui est esse a Patre
et Filio procedere. Et haec tria Trinitas est vera,
consubstantialis et coaeterna. Quia igitur aliud est genuisse,
quam natum esse; aliud est procedere, quam 718
genuisse, vel natum esse: manifestum est
quoniam [ Al., quomodo] alius est Pater, alius Filius,
alius Spiritus sanctus. Trinitas itaque ad personas
Patris, et Filii, et Spiritus sancti refertur: Unitas
ad naturam aeternae Deitatis pertinet. Porro plurima
in eis quae facta sunt, et ex tempore coeperunt [ Al.,