PL 101, col. 34

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

multoties legatur quod apparuerit [ Al., apparuisset]
Deus cuilibet in Veteri Testamento Patrum, sed apparuit
quibus voluerat per subjectam creaturam, in
qua voluerat specie, et quomodo voluit. Sed nullatenus
a quolibet visus est [in] substantia divinitatis
suae, quae omnino invisibilis et incommutabilis est.
Quod beatissimus et magnus propheta Moyses intelligens
ait Deo, cum quo ut amicus ad amicum, facie
ad faciem locutus esse dicitur: Si inveni gratiam ante
te, ostende mihi temetipsum [(Exod. XXXIII, 13)]
. Si
itaque ejus naturam substantiamque conspiceret, nullatenus
diceret: Ostende mihi temetipsum. Ipsi ergo
apparuit Deus in ea specie qua voluerat, non autem
ipse apparuit illi in natura propria, quam Moyses videre
cupiebat. Manifeste [ Al., cupiebat manifeste]

noverat utique, quod corporaliter videbat, quodcunque
videbat; et veram visionem Dei spiritualiter requirebat.
Locutio quippe illa, quae fiebat in vocibus
sic 722 modificabatur, tanquam esset amici loquentis
ad amicum. Confirmat vero evangelista Dei esse
naturam omnimodo invisibilem, ubi ait: Deum nemo
vidit unquam [(Joan. I, 18)]
; quia plenitudinem divinitatis
quae in Deo est, nemo oculis vidit, nemo mente
comprehendit. Nec etiam angelicae naturae comprehensibilis
est Deus: quia vere incomprehensibilis dicitur;
sed secundum mensuram donationis Dei, ita
Deum vel angeli vel animae sanctorum intelligunt.
Proinde quamvis usque ad aequalitatem angelicam
humana post resurrectionem natura proficiat, et ad
contemplandum Deum glorificata consurgat, videre

tamen ejus essentiam plene non valet, sed unicuique
sanctorum ad suae sufficientiam beatitudinis manifestabitur
gloria ejus.
CAPUT XVII. Quod illae visiones, quae in Veteri Testamento Patribus apparuisse leguntur, maxime per angelicas administrationes fierent.
Quod vero omnia quae Patribus visa sunt congruis
temporibus vel locis, secundum Dei dispensationem
per angelicas esse [ Al., essent] administrationes,
apertissime eximius mundi Doctor, qui in tertium raptus
coelum audivit [ Al., audire meruit] quaedam arcana
mysteriorum Dei verba, ostendit, ubi ait: Nonne
omnes sunt administratorii spiritus ad ministrationem
missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis
[(Hebr. I, 14)] ;
volens intelligi illa omnia non solum
per angelos facta, sed etiam propter nos facta, quae
in veteribus leguntur figurationibus; et paulo post: Si enim sermo per angelos dictus, factus est firmus:
omnia quae data sunt vel dicta populo priori, per angelos
ministrata esse ostendit; nostrae vero salutis
originem et plenitudinem per ipsum Dei Filium mox
in sequentibus ejusdem epistolae verbis ministratam
esse demonstravit. Et beatus Stephanus protomartyr
angelum Moysi locutum esse in flamma ignis asseruit
in disputatione quam habuit contra lapidatores suos [(Act. VII)] ;
dum in eadem visione dicitur Dominum
apparuisse Moysi: apparuerunt vero angeli, et locuti
sunt in persona illius qui eos direxerat [(Exod. III)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.