PL 101, col. 451

Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne

reformasti; praesta, quaesumus, ut eadem pectora
nostra, inspirante te, tota mente amemus, et
ad te toto corde curramus. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli. Fratres, scientes
quod fidei vestrae patientiam probatio operatur.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. In illo tempore, respondens Jesus dixit: Confiteor
tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti.
Secreta. Sanctificetur, quaesumus, Domine Deus,
hujus nostrae oblationis munus, tua cooperante sapientia,
ut tibi placere possit ad laudem, et nobis
proficere ad salutem. Per Dominum.
Ad Complendum. Infunde, quaesumus, Domine,
per haec sancta quae sumpsimus, tuae cordibus nostris
lumen sapientiae, ut te veraciter agnoscamus,

et fideliter diligamus. Per eumdem.
Super populum. Deus qui misisti Filium tuum, et
ostendisti creaturae Creatorem; respice propitius super
nos famulos tuos, et praepara agiae sophiae
dignam in cordibus nostris habitationem. Per eumdem.
Missa ad postulandam humilitatem.
Deus qui superbis resistis et gratiam praestas humilibus,
auge in nobis verae humilitatis virtutem,
cujus in se formam fidelibus unigenitus Filius tuus
exhibuit, ut nunquam indignationem tuam provocemus
elati, sed potius semper pietatis tuae capiamus
dona subjecti. Per eumdem.
Secreta. Haec oblatio, Domine, quaesumus, nobis remissionem

omnium peccatorum et verae humilitatis
obtineat gratiam, simulque a cordibus nostris concupiscentiam
carnis et oculorum, atque ambitionem
saeculi auferas, quatenus coram te sobrie, juste pieque
viventes, praemia consequamur aeterna. Per Dominum.
Postcommun. Hujus, Domine, sacramenti perceptio,
peccatorum nostrorum maculas tergat, et nos
ad coelestia regna perducat. Per Dominum.
11 Item missa sancti Augustini.
Domine, Deus incomprehensibilis, aeterne, perpetue,
benedicte, qui dixisti: Non veni vocare justos,
sed peccatores ad poenitentiam; et cum profectu

nostro non egeas, gaudes tamen super uno peccatore
poenitentiam agente, magis quam supra nonaginta
novem justis qui non indigent poenitentia: quia tu
es Deus solus, et praeter te non est alius; qui non
vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat:
converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Converte
nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam
a nobis. Ne perdas nos cum peccatis nostris, ne tradas
bestiis animas confitentes tibi, ne derelinquas
nos in finem. Ne intres in judicium cum servis tuis,
neque in ira furoris tui corripias. Miserere nobis,
Domine, miserere nobis. Opera manuum tuarum sumus,
ne pereamus. Memento congregationis tuae,
quam creasti ab initio. Dirige nos in via recta, doce

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.