PL 101, col. 462

Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne

illustret, roboret ac confirmet, praeterita peccata
indulegat, praesentia ac futura protegat ac defendat:
sit manus Domini auxiliatrix tui, et brachium sanctum
ejus tibi auxilium concedat omnibus diebus
vitae tuae. Amen.
Benedicat Dominus corda et corpora nostra, et det
super nos benedictionem, sicut Isaac benedixit Jacob.
Manus Domini super nos, mittat angelum suum
custodem, qui custodiat nos in omnibus viis nostris,
perficiatque gressus nostros, ut non moveantur vestigia
nostra, foris nos protegat atque defendat,
intus corroboret et confirmet in omni bono et felicitate.
Amen.
Collecta super judicium dicenda.
Omnipotens sempiterne Deus, qui tua judicia incommutabili

dispositione justus ubique judex decernis,
tu clemens in hoc tuo judicio, ad invocationem 19
sancti tui nominis, quod a te fidelium intentio
implorat, tua justissima examinatione declara. Per.
Item alia. Deus judex justus, fortis et patiens,
qui auctor pacis es, et judicas aequitatem. Tu judica,
quod justum est, Domine, et rectum judicium tuum:
qui respicis super terram, et facis eam tremere. Tu,
Deus omnipotens, qui per adventum Filii tui Domini
nostri Jesu Christi mundum salvasti, et per sanctissimam
ejus passionem genus humanum redemisti.
Tu hanc aquam igne ferventem, sive ferrum calidum
sanctifica, qui tres pueros, id est, Sidrac, Misac et
Abdenego, jubente rege Nabuchodonosor, in camino

ignis, accensa fornace, salvasti illaesos, et per angelum
tuum eduxisti. Tu, clemens sanctissime dominator,
praesta, ut si innocens de hoc furto vel de
stupro, in aquam hanc igne ferventem, sive ferrum
calidum manum suam miserit, sicut tres pueros supra
dictos in camino ignis solvisti, et Susannam de
falso crimine liberasti, ita de hac aqua, igne fervente,
sive ferro calido, manum salvam et illaesam
educat. Si vero culpam ingravante diabolo, cor
induratum praesumpserit in hanc aquam igne ferventem,
sive ferrum calidum, manum suam mittere,
tua justissima veritas hoc declaret, et in hujus
corpore tuam veritatem manifesta, ut anima per
poenitentiam salvetur. Et si culpabilis per aliqua
maleficia, aut per herbas, peccata sua contueri

voluerit, tua dextera hoc evacuare dignetur. Per
unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum Filium
tuum, qui tecum vivit et regnat Deus, in unitate
Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Orationes ad horas canonicas.
Oratio ad Primam. Deus, qui ad principium
istius diei per tuam gratiam nos pervenire fecisti,
tua nos salva virtute; ut in hac die ad nullum
declinemus peccatum, sed semper ad tuam justitiam
faciendam nostra procedant eloquia. Per Dominum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.