PL 101, col. 465
Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne · De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne
Deus qui discipulorum tuorum pedes abluens, pio
affectu eis exemplum praebuisti, mandatumque dedisti:
concede propitius, ut per obsequium mandatorum
PRAEFATIO.
Prophetiae spiritus non semper prophetarum mentibus
praesto est, quatenus cum semper hunc non habent,
se hunc agnoscant ex dono habere, cum habent.
Unde propheta Elisaeus, cum de futuris esset requisitus,
ut prophetiae spiritum sibi deesse agnovit, psaltem
fecit applicari, ut prophetiae ad hunc spiritus
per laudem psalmodiae [ Apud Querc., spalmodiae
spalmis; ita semper ] descenderet, atque ejus animum
de futuris repleret [(IV Reg. III, 15)] . Vox enim psalmodiae
cum per intentionem cordis agitur, per hanc
omnipotenti Deo ad cor iter paratur, ut intentae menti
vel prophetiae mysteria, vel compunctionis gratiam
infundat. Unde scriptum est: Sacrificium laudis honorificabit
me, et illuc iter quod ostendam illi salutare
Dei [(Psal. XLIX, 23)]
. In sacrificio igitur divinae
laudis fit ad Jesum iter ostensionis, quia dum per
psalmodiam compunctio effunditur, via nobis in corde
fit, per quam ad Jesum veniamus. Dignum quippe
est, ut mens a praesentibus universis, in quantum
valet, se mundet, et divinis laudibus atque spiritualibus
inhaereat, ut coelestia ei revelentur. Nihil est
in hac mortali vita, in quo possimus Deo familiarius
inhaerere, quam ipsius in laudibus. Nullus itaque
mortalium potest nec verbo, nec mente, virtutem
psalmorum, si non [ Al., qui non] superficie labiorum
tantum, sed intenta mente in omnipotentis Dei laudem
canuntur, explicare.
In psalmis itaque inveniens, si intenta mente perscruteris,
et ad spiritualem intellectum perveneris,
Domini Verbi incarnationem, passionemque, et resurrectionem,
atque ascensionem. In psalmis invenies
tam intimam orationem, si intenta mente perscruteris,
quantum non potes per teipsum ullatenus
excogitare. In psalmis invenies intimam confessionem
peccatorum tuorum, et integram deprecationem
divinae atque Dominicae misericordiae. In psalmis quoque
invenies omnium rerum, quae tibi accidunt, intimam
gratiarum actionem. In psalmis confiteris infirmitatem
tuam atque miseriam, et per id ipsum misericordiam