PL 101, col. 468

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

perscruteris, et ad medullam intimi intellectus per
Dei gratiam perveneris.
I. Abbreviatio furtivae orationis, quid sit satis congruum orare.
Imitemur sanctam Ecclesiam, cujus et membra
sumus. Ipsa enim est, quae dicit: In lectulo meo per
noctes quaesivi, quem diligit anima mea [(Cant. III, 1)]
.
Et illud ad Dominum: Memor fui tui super stratum
meum [(Psal. LXII, 7)]
. Ergo cum a somno evigilas,
et crucis signum depingis in labiis, tertio repete: Domine,
labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem
tuam. Huic continuo adjunge psalmum tertium: Domine, quid multiplicati sunt.
Et vicesimum quartum: Ad te, Domine, levavi.
Et octo versus psalmi centesimi
23
octavi decimi, quorum caput est: Adhaesit
pavimento. Kyrie eleison, Orationem Dominicam, Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui
fecit coelum et terram,
Symbolum Apostolorum, et, Benedicite omnia opera Domini Domino. Te Deum
laudamus. Te decet laus;
in hoc versu surges. Propter
nomen tuum, Domine. Firmamentum meum, et
refugium meum, et dux meus esto, Domine Deus meus.
In his verbis mox ut Ecclesiam ingredieris, sanctam
adorare poteris Trinitatem.
Item Oratio.
Domine Deus omnipotens, aeterne et ineffabilis, sine
fine atque initio, quem unum in Trinitate, et trinum
in unitate confitemur: te solum adoro, te laudo,

te benedico, teque glorifico. Tibi, o misericors et
clemens, gratias refero, qui me exutum nocte perfidiae
et erroris, participem fieri tribuisti gratiae tuae.
Perfice, quaeso, Domine, coeptum in me opus misericordiae
tuae. Dona mihi semper cogitare, loqui et
agere, quae placita sunt tibi; et gratuita me ubique
pietate custodiens, fac me indignum et miserum ad
tuam pervenire visionem, Amen.
II. Quod bonum sit homini in quatuor subscriptis psalmis et tribus hymnis laudare Dominum singulis diebus.
Hortatur nos Scriptura divinitus inspirata, dicens: Qui timetis Dominum, benedicite Domino
[(Psal.
CXXXIV, 20)]
. Nec nos terret, quod scriptum est: Non

est speciosa laus in ore peccatoris [(Eccli. XV, 9)]
, silere
enim a laude Creatoris multo deterius. Et licet
sint multi ad hoc opus congrui psalmi, in his tamen
Deo sedulo poteris reddere laudem, hoc modo: Praemisso
versu. Deus, in adjutorium meum intende, sequatur
psalmus, Laudate nomen Domini, laudate, servi,
Dominum; in quo despectis nominibus multorum
falsorumque deorum, unus Deus magnus et verus
laudatur. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, etc.,
numerosis virtutibus et laudibus plenus. Exaltabo
te, Deus meus rex, jucundissima ac suavissima Domino
laudatio David. Laudate Dominum de coelis, in
quo invitantur omnes creaturae, ut laudent omnium
Creatorem. Hymnus trium puerorum omni laude

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.