PL 101, col. 489
De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne
resurrectionem veraciter credimus et exspectamus,
oremus quotidie pro resurrecturis dormientibus fratribus
nostris. In his namque quinque psalmis, possumus
aliquo modo eorum memoriam facere, quia
praedicatur in eis quodammodo resurrectio mortuorum: Miserere mei, Deus, secundum magnam; Dilexi,
quoniam exaudivit Dominus; Credidi, propter quod
locutus sum; Confitemini Domino quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia ejus; Dicat nunc
Israel; Laudate Dominum in sanctis ejus.
Post Dominicam Orationem versus.
Animae morientium fratrum nostrorum in bonis
demorentur, et semen eorum haereditate possideat
terram. Non veniat eis pes superbiae, et manus peccatorum
non moveant eos. Accipiant benedictionem
a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Exsultent
in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias
tuas a me: misericordia tua et veritas tua suscipiat
eos. Da eis, Domine, protectionem salutis tuae, et
dextera tua suscipiat eos. Emitte lucem tuam et veritatem
tuam: ipsa eos 38 deducat in montem
sanctum tuum, in tabernacula tua. Et inhabitent in
tabernacula tua in saecula; protegantur in velamento
alarum tuarum. Tu autem, Domine, miserere
eis, et resuscita eos, et confirma eos in conspectu
tuo in aeternum: ut inhabitent in domo tua, in longitudine
dierum.
Oratio.
Ne reputes, piissime Domine, peccata quiescentium
fratrum meorum, vel eorum qui mihi conjuncti
tua charitate exstiterunt; ut his atque omnibus
in tua fide defunctis digneris aeternam concedere
requiem.
Alia oratio.
Da, quaeso, Domine, requiem omnibus fratribus
nostris, qui de hac luce in confessione tui nominis
migraverunt, et nobis miserere. Amen.
XVI. Quod orandum sit in dormitorii cellula, priusquam corpusculum detur quieti.
Post decursum vero totius diei spatium, cum ad
lectulos accedimus dormitum, votis omnibus rogemus
Dominum, cum Propheta dicentes: Illumina
oculos meos, ne unquam obdormiam in morte [(Psalm.
XII, 4)]
. Neque enim melior est mortuo dormiens qui
a vespere usque ad mane obdurato [ Forte, obturato]
ore laude Creatoris, non tam somno, quam
lethargia depressus resupinus stertit in lectulo. Verum
quia contra naturam est insomnem vivere hominem,
illum rogemus dormituri, qui non dormitabit
neque dormiet; ut satisfaciamus dormientes
non voluntati, sed necessitati. Canamus praeterea
coram lectulo psalmum sextum, id est, Domine, ne
in ira tua arguas me; cogruit enim et rei et tempori.