PL 101, col. 494

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

tuarum, illorum et illarum, qui nobis suas largiti sunt
eleemosynas, et quorum nomina scripta sunt apud
nos, et qui se in nostris commendaverunt orationibus,
ut eis tua misericordia beneficia impendas, et in loco
tibi placentium collocare digneris, Servator mundi,
qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas
in saecula saeculorum. Amen.
IV. Oratio pro abbate vel congregatione.
Domine Deus aeterne et incomprehensibilis, tu solus
nosti corda filiorum hominum. Tu scis quod innumerabilis
est iniquitas mea, et quo modo pro aliis
rogare valeo, qui pro me ipso idoneus non sum? Tamen,
clementissime Pater, secundum multitudinem

misericordiae tuae suscipe preces servi tui, quas in
conspectu majestatis tuae effundo pro famulo tuo N.
abbate, vel cunctis fratribus, qui sub regimine ipsius
esse videmus, ut des nobis omnibus charitatem veram
ad invicem et concordiam, quae tibi sit placita.
Aufer a nobis, Domine, omnia mala, et mitte nobis
omnia bona quae sine te nemo habere potest: et da
nobis perseverantiam in bonis operibus, ut te miserante
pervenire mereamur ad gloriam regni tui,
Servator mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Amen.
Alia oratio.
Dominator Domine Deus omnipotens, in voluntate
tua universa sunt posita, tu nosti omnia, antequam
fiant. Aspice in nos, et miserere nostri. Tu clementissime
Deus, qui hanc congregationem ad glorificandum

nomen tuum sanctum in hunc locum adunare
permisisti, da adjutorium tuum sanctum de coelis
nobis servis tuis, ne patiamur detrimentum animae
nostrae; et ne des hanc congregationem in dispersionem,
sed conserva eam propter nomen sanctum tuum,
et reple corda nostra fide, spe et charitate, obedientia,
et humilitate, atque patientia; et fac nostrum rectorem
atque Patrem secundum cor tuum, ut faciat
voluntatem tuam ad salutem suam et nostram: qualiter
te, Domine, semper mereamur habere pastorem,
et in omnibus protectorem. Fiat, Domine, voluntas
tua in omnibus nobis, ut te miserante pervenire
mereamur ad gloriam regni tui, Servator mundi,
qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
V. Oratio pro familiaribus et omnibus Christianis, omnibus commendatis.

Domine Deus omnipotens, qui Ecclesiam tuam toto
orbe terrarum in cunctis gentibus dilatare dignatus
es, et ab omnibus gradibus qui in ea fideliter continentur,
tibi serviri jussisti, et cui singulorum merita
cognita sunt, miserere universis familiaribus nostriset
omnibus orthodoxis episcopis, abbatibus, 42 presbyteris,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.