PL 101, col. 56

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Deus vera et summa vita, in quo et a quo, et per
quem vivunt quaecunque vere, summeque vivunt omnia,
o beata Trinitas.
Deus bonum et pulchrum in quo, et a quo, et per
quem bona et pulchra sunt, quaecunque bona et pulchra
sunt omnia, o beata Trinitas.
Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas
jungit, o beata Trinitas.
Deus qui petere jubes, et invenire facis, et pulsantibus
aperis, o beata Trinitas.
Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo
nihil, o beata Trinitas.
Deus sub quo totum, in quo totum, cum quo totum,
o beata Trinitas.
Te invocamus, te adoramus, te laudamus, o beata

Trinitas.
Exaudi, exaudi, exaudi, o beata Trinitas.
Spes nostra, salus nostra, honor noster, o beata
Trinitas.
Auge in nobis fidem, auge spem, auge charitatem,
o beata Trinitas.
738 Libera nos, salva nos, justifica nos, o beata
Trinitas.
Miserere, Domine, quia misericordia tua liberavit
nos, o beata Trinitas.
Miserere, Domine, quia misericordia tua credimus
in te, o beata Trinitas.
Miserere, Domine, quia misericordia tua cognovimus
te, o beata Trinitas.
Miserere, Domine, quia misericordia tua speramus

in te, o beata Trinitas.
Miserere, Domine, quia misericordia tua amamus
te, o beata Trinitas.
Te adoramus cuncti unum Deum Patrem, et Filium,
sanctumque Spiritum, o beata Trinitas.
Da peccatis veniam, praesta aeternam vitam, dona
pacem et gloriam, o beata Trinitas.
O beata, et benedicta, et gloriosa Trinitas, Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus [o beata Trinitas].
O beata, benedicta, gloriosa unitas, Pater, Filius,
Spiritus sanctus, [o beata Trinitas].
O vera, summa, sempiterna Trinitas, Pater, et Filius,
et Spiritus sanctus, [o beata Trinitas].
O vera, summa, sempiterna unitas, Pater, Filius,
Spiritus sanctus [o beata Trinitas].
Miserere nobis, miserere nobis, miserere nobis, o
beata Trinitas.
Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio in saecula
sempiterna, o beata Trinitas.
Credimus sanctissimam [ Al., sanctam] Trinitatem,
id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.