PL 101, col. 649

De ratione animae (Alcuinus), J. P. Migne · De confessione peccatorum (Alcuinus), J. P. Migne

Hoc carmen tibi cecini senario numero nobile,
qui numerus perfectissimus [ Al., perfectus] est in
suis partibus, te optans esse perfectam in sensibus
tuis. Cujus numeri rationem, sicut et aliorum, sapientissimus
imperator tuae perfacile ostendere potest
sagacitati; cujus mentis miranda est nobilitas, dum
inter tantas palatii curas et regni occupationes
philosophorum pleniter arcana curavit scire mysteria,
quod vix otio torpens alius quis modo cognoscere
studet. Nec tibi a nobis necesse est causas
quaerere rerum, vel rationes physicae occultas scientiae,
dum illius clarissima quotidie uteris sapientia,
ac venerandam intueris faciem. Nec tibi longo laboriosoque
itinere de Aethiopia Hierosolyma visitanda
est, ut videas Salomonem de rerum disputantem

naturis. Ecce juxta te est, quem per tantas terrarum
difficultates regina quaesivit Austri. Sed cum eadem
celebri laude tibi dicendum est: Beati viri tui, et
beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt
sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus,
cui complacuisti, et posuit te super thronum populi
tui, eo quod dilexerit Dominus populum suum in
sempiternum [(III Reg. X, 1 et seqq.)]
.
O filiae Jerusalem, cernite Salomonem nostrum in
diademate fulgentem sapientiae; imitamini mores
illius nobilissimos; aversamini vitia, colite virtutes.
Magna vobis incumbit, si dissimulare non vultis,
optime vivendi necessitas, 153 dum apud eum
quotidie versamini [ Al., conversamini], in quo totius
honestatis habetis exemplar, quatenus per praesentes

[ Al., per praesentis] illius sacratissimos mores
ad ejus cum eodem pervenire mereamini praesentiam,
de quo ipsa cecinit Sapientia: Ferculum sibi fecit
rex Salomon de lignis Libani; columnas ejus fecit
argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum
media charitate constravit propter filias Jerusalem [(Cant. III, 9, 10)]
.
LITANIA SEU PRECATIO AD CHRISTUM.
Miserere, Domine, miserere, Christe.

EPISTOLA.
Dilectissimis in Christo filiis, bonaeque spei adolescentulis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.