PL 101, col. 671
Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne
pecuniae pigritiae obruit humo, sed quotidiano
charitatis sudore multiplicare studebat, ne vacuus reveniente
Domino suo in conspectu illius appareret
[ Al., inveniretur].
XI.
Igitur quidam vir nobilis et religiosus inter
alios famulum venit visitare Christi, ut per eum coelestis
doctrinae reficeretur melle. Et dum sermo dulcissimae
allocutionis in longum traheretur, et sol
medium coeli transiens centrum, crescentes duplicaret
umbras, nolebat vir Dei hospitem suum absque
charitatis dimittere viatico. Mandavit autem [ Boll.,
sed mandavit] puero, ut si quid illi remansisset vini,
charo pocula portaret amico, quatenus in utroque
et anima refectus et corpore confortatus domum
rediret. Sed propter hospitum frequentiam, et viri
Dei largam erga omnes munificentiam, non arida Patris
charitate, aridum invenit vasculum, in quo vinum
servari solebat. Mox tristis, tacito murmure,
hoc ipsum puer paternis intimavit auribus. Qui verecundiae
rubore perfusus, charitatis tamen dulcedine
abundans corde, in divina confisus suffragia,
tacitus paulisper Deo preces effudit, nil de divino
dubitans auxilio, nil de suae petitionis haesitans effectu,
totus in ejus credens clementia, qui de arida
petra sitienti populo fontem aquae vivae produxit [(Exod. XVII; Num. XX)] ;
vel in Cana Galileae aquam
in mirabilis vini convertit saporem [ Al., vertit in vinum] [(Joan. II)] ,
dixit puero: Vade in Dei confidens
bonitate, et quodcunque inveneris in vasculo, non
cuncteris nobis afferre. Qui celer, paterno obediens
praecepto, cucurrit et vas vino optimo superaffluens
invenit: gratias Deo agens, alacri animo venienti et
ejus sociis, propinavit amico, qui duplici roboratus
charitate, remeavit in propria. Sed famulus Christi,
ne vanis jactantiae verbis vel rumigero populi celebraretur
favore, sub magna attestatione praecepit
puero, omnibus vitae suae diebus hoc tacere miraculum,
plus Deo soli cognitus esse cupiens quam hominibus;
certo sciens omnium esse virtutum veram
in humilitate custodiam, et hanc esse quae charitatis
gradibus altissima coeli regna conscendat [ Boll., conscendit],
ipsa dicente Veritate: Omnis qui se humiliat,
exaltabitur [(Matth. XXIII, 12)]
.
CAPUT III. Sancti Vedasti episcopatus Atrebatensis.
XII.
Cumque viri Dei celeberrima vulgaretur fama,
et charitatis in eo munificentia, et religio vitae, et
verbi Dei instantia longe lateque ab omnibus celebraretur
[ Al., magis magisque excresceret], visum est
beatissimo pontifici Remigio, tam praeclaram Christi
lucernam melius esse supra candelabrum ponere, ut
splendidissimo suae sanctitatis fulgore latius ad salutem
luceret multorum, quam sub unius loci lateribus
[ Boll., latebris] propemodum abscondita lateret.
Divina igitur dispensatione, et salubri sacerdotum