PL 101, col. 679

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

morum nobilitate imitemur. Abjiciamus a nobis
opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut
in die honeste ambulemus: quia nox ignorantiae
recessit, et verae scientiae nobis lumen illuxit, ut
filii lucis in omni castitate et pietate ambulemus.
Non sint alicujus nequitiae vel malitiae occulta in
cordibus nostris semina: quia homo videt in faciem,
Deus autem corda considerat, nec aliquid illius
omnipotentiae oculis occultari potest. Praeparemus
nos in omni bonitate, ut praeclarus pontifex et pius
praedicator noster Vedastus gaudens nos ante tribunal
summi judicis in die ultimo deducat, 173 quatenus
ex numerositate filiorum illius cumulemur gloria,
et nos cum illo desiderabilem audire mereamur
sententiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite

regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi [(Matth. XXV, 34)]
.
Ille de coelesti patria piis orationibus
nostrum quotidie agonem adjuvare non desistit,
desiderans nos [ Ms., Vedast., desiderans suos] charissimos
filios, quos paterna pietate genuit in Christo, ad
gloriam perpetuae venire beatitudinis. Quapropter,
charissimi fratres, unusquisque in suo ordine secundum
virium facultatem, fortiter diabolicis resistat
suggestionibus, ut aeternam triumphi coronam cum
pio parente nostro accipere dignus efficiatur. Non
sunt enim condignae, ut ait Apostolus, passiones hujus
temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur
in nobis [(Rom. VIII, 18)]
. Igitur breve laboris tempus
divina nobis voluit esse pietas, et agonis nostri
retributionem esse perpetuam, et pro temporali tribulatione,

permanentis gloriae mercede gaudere.
II.
Audivimus itaque, cum Deo dilecti sacerdotis
Vita legeretur, quantam in omni bonitate habuit devotionem,
quomodo per abstinentiae rigorem suum
castigavit corpus, qualiter per charitatis officia omnibus
prodesse contendit. Incedamus cum omni alacritate
mentis, et tota virium facultate illius vitae
vestigia, ut beatitudinis, in qua regnat cum Christo,
consortes effici mereamur. Nulla carnalis concupiscentia,
nulla saecularis ambitio, impediat iter nostrum.
Curramus per opera pietatis ad coelestis patriae
portas. Exspectant nos cives aeternae civitatis,
et rex ipse, qui vult omnes homines salvos fieri,
nostram cum sanctis suis vehementer desiderat salutem.
Decet enim nos illius esse cooperatores in salute

nostra, qui nos in tantum dilexit, ut proprio
Filio suo non parceret, sed pro nobis omnibus tradidit
illum. Diligamus eum, quia ille prior dilexit
nos: faciamus illius voluntatem, quia voluntas illius
felicitas est nostra. Habeamus semper in mente quod
ipsa Veritas cuidam diviti respondit in Evangelio: Si vis vitam ingredi, serva mandata
[(Matth. XIX, 17)]
.
Quae sunt mandata, nisi charitas Dei et dilectio
proximi? In his duobus praeceptis tota lex pendet
et prophetae. Dilectio itaque proximi in operibus
misericordiae comprobatur: qui saeculi habet
substantiam, auxilietur non habenti. Qui doctrinae
habet scientiam, corrigat errantem, dicente
apostolo Jacobo: Qui converterit peccatorem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.