PL 103, col. 12

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

in benedictionibus Benjamin, et in via Damasci, sicut
scriptum est: Saule, Saule, quid me persequeris [(Act. IX)]
?
Hoc nomen, quod est vocatus, generale
potest videri, quod pertinet ad omnes qui Christum
credunt: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Vocatus
est Judas, at non erat electus: quia electi separari a
Deo non possunt. Ἀπόστολος Graece, Hebraice,
missus Latine dicitur. Nam sicut ἄγγελοι Graece, Latine
nuntii appellantur, ita Graece ἀπόστολοι, Latine
missi vocantur: ipsos enim misit evangelizare per
universum mundum.
Segregatus in evangelium Dei. Εὐαγγέλιον, bonum
nuntium interpretatur, quo peccatores ad indulgentiam
convocantur. Apostolus autem quo modo in
Judaismo locum doctoris habebat, ut pote Pharisaeus,

ita a Judaismi praedicatione separatum se
dicit in evangelium Dei, ut a lege dissimulans Christum
praedicaret. Aliter: Segregatus, hoc est, a grege
apostolico separatus, ut gentibus praedicaret. Sicut
in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit: Segregate
mihi Saulum et Barnabam, in opus ad quod
elegi eos [(Act. XIII)]
. Segregatus dicitur in evangelium
Dei, sicut alibi ipse de se dicit: Cum autem placuit
Deo, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret
Filium suum in me [(Gal. I)]
: ex quo intelligimus,
quod justi separentur a ventre. Ergo et Paulus
quidem segregatus in Evangelium dicitur, segregatus
a ventre matris suae. Causas in eo et merita quibus
in hoc segregari debuerit, vidit ille quem non latet
mens: praevidit enim quod abundantius quam caeteri

omnes laboraturus esset in evangelio, quod in
siti, et in fame, et in frigore, et in nuditate, in periculis
latronum, in periculis fluminum, in periculis
maris praedicaturus esset evangelium Christi. In
evangelium Dei. Unum atque idem est dicere, et evangelium
Dei, evangelium Christi, quod ipse Dominus
dicit: Ego et Pater unum sumus. Et iterum dicit ad
Patrem: Omnia mea tua sunt, et tua mea [(Joan. X)]
.
Ergo evangelium Patris, evangelium Filii est.
Quod ante promiserat per prophetas suos. Ut probet
rectam et integram fidem, et spem esse in Christo,
jam prius evangelium ejus dicit a Deo promissum,
ut Isaias ait: Consummabo super domum Israel,
et super domum Juda testamentum novum.
David quoque: Dominus, inquit, dabit verbum evangelizantibus
[(Psal. LXVII)] .
Et iterum: In omnem
terram exivit sonus eorum [(Psal. XVIII)]
. Item: Faciet
Dominus verbum brevissimum super terram. Utrum
simpliciter accipi debeat evangelium per scripturas
propheticas repromissum, an discretionem alterius
evangelii quod aeternum dicit Joannes in Apocalypsi,
quod tunc revelandum est, cum umbra transierit,
et veritas venerit [(Apoc. XIV)] , considerato etiam tu
qui legis, cui aeterno evangelio convenire videbuntur
etiam illi aeterni anni, de quibus Propheta dicit: Et annos aeternos in mente habui
[(Psal. LXXVI)]
.
Eique adjungi potest et ille liber vitae, in quo sanctorum
nomina scripta dicuntur; sed et illi libri
qui apud Danielem, cum judicium consedisset, aperti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.