PL 103, col. 1384

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

divinitas non habet, hoc est dignum ut filium dilectio
habeat aequalem, quia non potest (pati) plenitudo minorem.
Ideoque perfectus perfectum generat, omnipotens
omnipotentem, plenus plenum. Et quia aetatis
incrementum non habuit, minorem generare non
potuit. Sed omnino qualis est Pater, talem et Filium
esse cognosce, sicut ipse dicit: Qui me videt, videt et
Patrem; et alibi: Qui non honorificat Filium, non honorificat
Patrem, qui misit illum. Sed forte, quia audis
missum, ideo putas minorem? Rogo te, Deum
credis esse Filium, an non? Sine dubio responsurus
es, Deum. Quia etsi tu negare volueris, sanctis Scripturis
convinceris, dicente Apostolo: Ex quibus
Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula; et Joannes in Epistola sua:
Ut simus,
inquit, in vero Filio ejus, qui est verus
Deus et vita aeterna; et Thomas: Deus meus, inquit, et Dominus meus;
et Melchisedech summus sacerdos: Benedictus,
inquit, Abraham Deo excelso, qui
creavit coelum et terram. Vides quia non solum
Deus, sed Deus excelsus, Melchisedech vocibus comprobatur.
Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum et creans terram, ego Dominus Deus
tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli.
Si ergo Deus est Filius, imo quia Deus est, quia per
ipsum facta sunt omnia, et non solum non minor
sed excelsus Deus, interrogo te utrum Deus ubique
sit, an forte localiter, cum impium sit negare quod
ubique sit Deus. Et si ubique est, quaeso te, ubi
missus est? Sed missionem Filii incarnationem ejus

intellige, ipso Apostolo exponente: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub
lege.
Denique de ipso legimus in Propheta: Coelum
et terram ego impleo, dicit Dominus; et evangelista: De plenitudine,
inquit, ejus nos omnes accepimus.
Et si omnia ipse implet, ubi missus est eujus majestate
plena sunt omnia? Sed adhuc forte dicis, sicut
habet carnalis intellectus, inter gignentem patrem
et genitum filium non potuisse fieri nisi ut aliquod
fuisset spatium: spatium horae faciunt, horae
tempus designant, ac sic si tempus anteponis filio,
non omnia per ipsum facta fateris. Et ubi est illud: Omnia per ipsum facta sunt.
Certe secundum
tuam propositionem respondeo, qui dicis fuisse Patrem
aliquando sine Filio. Utique legimus pariter

in Apostolo, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
Et ipse de se Dominus loquitur: Ego sum via,
veritas et vita. Si ergo fuit Pater sine Filio, sicut tu dicis,
fuit sine virtute, fuit sine sapientia, fuit sine vita,
fuit sine veritate. Sed quia sine his nunquam fuisse
Pater credendus est, hoc convenit saluti tuae ut juxta
fidem catholicam consempiternum Patri et aequalem
Filium fatearis, quia et virtus ejus legitur sempiterna,
dicente Apostolo: Sempiterna quoque virtus
ejus et divinitas. Similiter et de veritate ejus, dicente
Psalmista: Et veritas Domini manet in aeternum. Solent
etiam istam velut quaestionis calumniam generare.
In tantum, inquiunt, major est Pater ut
priori semper nominetur loco. Etiamsi priori semper

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.