PL 103, col. 1399
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
aquam et ignem sancti Spiritus oblatio Dei est effectus,
dicente Domino: Si quis non renatus fuerit
ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
coelorum. Sed sicut panem jam semel decoctum si
aliquis remittat in aquam, et vellet recommisceri
et coquere, et perderet pristinam dignitatem et in
nigredinem terrae converteretur, sic talis efficitur
quicunque in se permittit baptismum iterari. Et
ideo debet unusquisque usque ad mortem baptismum
suum Deo adjutore servare, si vult ad regna coelorum
feliciter pervenire. Nam quicunque se rebaptizare
permittit, ipse blasphemat in Spiritu sancto, dum
se denegat Christianum et per aquam ac Spiritum
sanctum fuisse renatum, et necesse est ut illam quam
memoravimus Domini sententiam comminantis excipiat:
Quia qui blasphemaverit in Spiritu sancto, non
ei remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
II Disputatio Benedicti levitae adversus Felicianam impietatem. [(Apud Baluz., ibid.)]
In exordio nubeculae testimoniorum catholicae fidei,
cum adversus infelices Felicianos exhortarem divulsum
alumnum viriliter contraire, recolo me ab Evangelio
Joannis exordisse, istiusmodi attestante: Haec
autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus
Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine
ipsius. Ille inquam qui ab angelo nuntiatus est, et
nomen illi impositum est Jesus, nuntiante archangelo
virgini: Paries Filium, et vocabis nomen ejus
Jesum. Hic itaque Jesus natus ex virgine Maria
Filius est Dei, sicut testatur iste evangelista, ut omnes
in hac fide fidentes vitam possint habere aeternam
in nomine ipsius. Sed quid ad haec pervicacia
Felicianorum infaustuum poterit mutilare, dum
iste evangelista dilectus et a Deo electus hanc sibi
esse occasionem scribendi Evangelium dixerit quia
Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam
aeternam habeant in nomine ipsius? Nisi forte ut fateantur
se nunquam habituros vitam aeternam, quia
non credunt Filium esse Dei Dominum nostrum Jesum
Christum verum et proprium, sed nescio qua
demutatione fictum et adoptivum. Siccine dicunt assumptionem
et adoptionem unum esse; et Jesum
Christum, secundum quod homo est, propter assumptionem
humanitatis necesse fieri adoptivum esse,
non proprium. Et quid faciet insana ista procacio
adversus totius salutis dispensationem ita garriens ut
virtutem Dei dicat non esse propriam et sapientiam
ejus asserat adoptivam? Nam Christum Deum, virtutem
et Dei sapientiam esse Apostolus testis est: Cui
(proprio Filio) non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus
tradidit illum. Inficiatores tamen tantae veritati
pellaces ac contra e contra aiunt: Virtutem
Dei et sapientiam Apostolus Christum secundum assumentem,
et non secundum assumptum, pronuntiat.
Nam secundum assumentem Christus Dei est
virtus et Dei sapientia; secundum autem assumptum: