PL 103, col. 1406
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam,
quoniam quippe essentialiter et verus est Deus Dominus
Jesus Christus, qui ascendit in coelum et sedet
a dextris Dei, sicut doctissimorum Patrum sanctae
Chalcedonensis synodi testatur auctoritas. Ait
enim: « Unum eumdemque Filium Dominum nostrum
Jesum Christum confiteri consonanter omnes instruimur
et docemur, perfectum eumdem in divinitate,
et perfectum eumdem in carne, Deum veraciter hominemque
eumdem ipsum veraciter ex anima rationali
et corpore, omousion, id est unius essentiae Patris
secundum divinitatem, et homousion nobis eumdem
ipsum secundum humanitatem, per omnia nobis
absque solummodo peccati colluvione similem,
ante saecula quidem de Patre natum secundum divinitatem,
in novissimis autem diebus eumdem ipsum
propter nos et propter nostram salutem ex Maria
virgine theotocon id est Dei genitrice secundum humanitatem,
unum eumdemque Christum Filium Dei
Deum unigenitum in duabus naturis, sine confusione,
sine conversione, sine divisione, sine separatione
noscendum, nusquam naturarum differentia
per unitatem penitus commutata, magis autem salva
proprietate utriusque naturae et in unam coeunte
personam, nec in duas divisum partitumque personas,
unum eumdemque Filium unigenitum Deum
verum Jesum Christum Dominum confitemur. » Haec
est sancta fides, inviolata veritas, amplectenda praedicatio,
quam merito per Spiritum sanctum convenienter
effusam per totum mundum catholica confitetur
Ecclesia.
Caeterum quia scriptum est: Nolite multiplicari
loqui sublimia gloriantes, quoniam Deus scientiarum
Dominus, et ipsi praeparantur cogitationes, quamvis
multa suppeditentur fateri de hac individua Dei et
hominis ex duabus substantiis una deitatis persona
unigeniti Filii Dei, credenda sunt ista non ultra quam
sapere quisquam et intelligere potest cociendo ( sic )
astipulanda: sicut nec omnino quomodo Deus Pater
Deum genuerit Filium: quod et angeli nesciunt, et
prophetis est inscium. Unde illud est dictum: Generationem
ejus quis enarrabit? Quam secretam originem
cum proprio Filio novit ipse solus qui genuit, juxta
quod ejusdem unigenitus dicit: Nemo novit Filium
nisi Pater, et Patrem nemo novit nisi Filius, et cui
voluerit Filius revelare.
Sed, ut breviter dicam, sufficit
nos scire quia lux genuit splendorem, propheta
testante: In splendoribus sanctorum ex utero ante
luciferum genui te. Lucem autem istam absit ut
quisquam arbitretur corpoream, sed lucem sapientiae
veram, quae illuminat omnem hominem venientem
in mundum: in quo lumine obtentu fidei credo
idipsum visuri erimus lumen, secundum quod e
psaltidicus vates sacro cano....... quoniam apud te est
fons vitae, adjecit et in lumine tuo videbimus lumen.
Interdum quoadusque iste illucescat dies et lucifer
oriatur in cordibus nostris, spreta infanda haereticorum
commenta, firmissime teneatur spei nostrae
solida veritas, verbi incarnati unitas ex duabus