PL 103, col. 15
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
vobis, id est, Romanis apostolatum accepimus. Vocatis
sanctis. Hoc est, sanctis vocatione Dei, non
merito facti.
Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro
Jesu Christo. Illud animadvertendum est, quod
et in superioribus et in praesenti commate eclipses,
id est, defectus necessariarum dictionum esse noscuntur.
Itaque ut plena constructio constare queat,
ipsa verborum series in ordinem sic disponatur: Ego Paulus servus Christi Jesu, vocatus Apostolus,
et caetera quae subsequuntur, postremoque subinferatur:
precor vel exopto, multiplicentur gratia vobis
et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu
Christo. Gratiam et pacem cum his dicit esse, qui
recte credunt: gratia, qua a peccatis absoluti sunt:
pax vero, quia ex impiis reconciliati sunt Creatori-Bene
gratiam et pacem connectit, nam vacua prima
sine altera; pax enim observat gratiam. A Deo Patre
nostro. Deum Patrem nostrum dicit propter originem
nostram, qui ab ipso creati sumus, et cujus
nos filii sumus adoptione. Et Domino Jesu Christo.
Christum autem Dominum, quia ejus sanguine redempti
sumus filii Dei. Gratia dicta est ab ethymologia,
gratim enim interpretatur plenitudo, quod significat
charitatem, quia plenitudo legis charitas est.
Primum, quidem gratias ago Deo meo. Finita praefatione
ante omnia gaudium suum testatur, ut pote
gentium Apostolus, quod cum Romani regnent in
mundo, subjecerunt se fidei Christianae: nam fama
fidei illorum profectus erat multorum, qui videbant
principes suos factos esse Christianos. Gratias ergo
se dicit Deo suo agere duntaxat, quia adhuc
illorum non erat plene. Deo meo. Natura Deus omnium
est, merito et voluntate paucorum, ut est Deus
Abraham, secundum quod hic suum nominat Deum.
Prima vox incipit a gratiarum actione; agit autem
Deo gratias per Christum, velut pontificem magnum:
oportet enim scire eum, qui vult offerre sacrificium
Deo, quod per manus pontificis debet offerre. Sed et
hoc quod dixit: Deo meo, non est otiose accipiendum:
non enim vox ista potest esse, nisi sanctorum,
quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, vel Isaac,
vel Jacob; non enim potest Deum suum dicere is,
cui venter Deus est, aut cui gloria saeculi et pompa
mundana, aut potentia rerum caducarum Deus est.
Quidquid unusquisque supra caetera colit, hoc illi
Deus est. Sed videamus quidem pro quo Apostolus
gratias agat Deo suo. Quoniam, inquit, fides vestra
annuntiatur in universo mundo. Si simpliciter accipiamus,
hoc videtur designare quod multis locis
mundi, hoc est, terrae, eorum qui Romae sunt fides
et religio praedicetur. Si vero in hoc loco mundus
designatur qui ex coelo constat et terra omnibusque
quae in eis sunt, potest etiam illud intelligi, quod
Virtutes de quibus dicitur, quia gaudium habeant
super uno peccatore poenitentiam agente [(Luc. XV)]
,
multo magis de conversatione et fide quoque Romanorum
laetantur, nuntiantibus sibi angelis, qui ascendunt
et descendunt ad Filium hominis, et ipsi enim