PL 103, col. 23
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
imaginis corruptibilis hominis, et volucrum,
et quadrupedum, et serpentum? Aut quomodo
supra utrumque horum, velut examini cuidam
traduntur malorum, hi qui non probaverunt Deum
habere in notitia? Magis itaque mihi videntur omnes
hae causae quae traditionibus singulis proferuntur,
in unum coacervandae, et rursum traditionum
species in unum, ut verbi causa ita dicamus: Quod
commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis; et, quia
commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et, nec probaverunt Deum habere in notitia; propter
haec omnia tradidit eos Deus in desideria cordis eorum;
et tradidit in passiones ignominiae, et tradidit
illos Deus in reprobum sensum, ut facerent quae non
conveniunt, qui erant repleti omni iniquitate et malitia,
et caeteris quae scripta sunt malis. In his autem tribus
universas impietatis species enumerasse videtur
Apostolus, vel eorum qui idola colunt, vel eorum
qui creaturae deserviunt potius quam Creatori, sive
eorum, qui non probaverunt Deum habere in notitia.
In quorum primo titulo promiscue pagani; in
alio sapientes eorum et philosophi designantur;
puto quod hoc tertio indicentur haeretici, vel creatorem
Deum negantes, vel diversas blasphemias in
Excelsum loquentes. Certum est autem quod siquidem
tradiderit Deus vel in desideria cordis, vel in
passiones ignominiae, vel in reprobum sensum, continuo
in eo qui traditur seges criminum surgat.
Qui cum justitiam Dei cognorint, non intellexerunt,
hoc est, oculos habent et non vident; non enim intellexerunt
tales a Deo, etsi non in praesenti, tamen
in futuro esse puniendos. Non solum qui faciunt, sed
etiam qui consentiunt facientibus. Sunt quidam qui
se reos non putant, si non operentur quae mala
sunt, assentiunt autem facientibus. Assentire autem
facientibus est, si cum quis possit reprehendere, taceat:
ut audiens fabulas, aduletur; et ita est, ut
qui fomitem praebent delictis eorum, dignum est
ut pari crimine rei habeantur. Sunt item alii qui
non solum faciunt mala, sed etiam consentiunt male
facientibus: duplex ergo horum nequitia est; illi
enim non tam mali sunt qui faciunt, et facientibus
contradicunt.
CAPUT II.
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui
judicas. Quoniam facientem maligna et consentientem
facientibus morte dignos ostendit, ne forte is
qui facit et non consentit facientibus excusari se
posse putaret, docet hujuscemodi inexcusabiles esse
propterea, quia non consentiendo facientibus, sed
magis judicando illos se in his judicat, quia haec
ipse agit quae in illis damnat.
Scimus autem quoniam judicium Dei est secundum
veritatem. Hic terrorem incutit, ut quem incuriosum
illi dicunt, iste malos secundum veritatem Dei dicat
judicaturum, hoc est severissime reddere secundum
mensuram uniuscujusque, non parcere. Si enim tu