PL 103, col. 274

Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

praecipua dona largitus fuerit: primum donum, fidem;
secundum, apostolatum; tertium, virtutes
atque miracula; quartum, linguarum peritiam;
quintum, Evangelium scribere; sextum ante caeteros
evangelistas primum esse in ordine; septimum,
martyrii gloria coronari. Notandum vero est quod
cum ipse evangelista ex tribu Levi fuisse tradatur,
hic ex Judaea fuisse refertur. Quod tripliciter intelligi
poterit: aut enim ex utraque tribu et Juda et
Levi ortus est; aut, licet prosapia non sit ipse Judaeus,
tamen ex Judaea fuisse asseritur, eo quod
forte parentes ejus, quomodo et multi ex Levi tribu,
ibidem habitaverunt. Aut si neque hoc est neque illud,
ex Judaea Judaeus ob hoc συνεκδοχικῶς nominatur,
eo quod omnes Israelitae generaliter Judaei appellantur.

Sequitur factum, hoc est Evangelium ab eodem
Matthaeo conscriptum. Locus facti describitur, cum
illud Evangelium in Judaea fuisse scriptum declaratur.
Tempus Evangelli conscribendi ostenditur, cum
is Matthaeus primus ante alios evangelistas suum
Evangelium scripsisse perhibetur. Causa ipsius facti
manifestatur, cum subjungitur: cujus vocatio
ad Deum ex publicanis actibus fuit. Idcirco enim
tam magnificum divinumque opus scripserat, quia
ex publicanis operibus in apostolatum a Domino
electus erat. Itaque a perversis actibus segregatus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.